Vente d'un moulin à Barbery par les Chevaliers du Temple.
- A Original en parchemin ; sceau absent. et cartul. nº 59.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Quum ea que humane memorie relinquuntur faciliter pereunt, ad vitandam
ignorantiam et ad servandam pacem in posterum, hoc opus scripto quod duret in
perpetuum commendatur.
Itaque notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod seniores
Templi Parisius quoddam molendinum quod est apud
Barbariacum, et hospitem nomine
Guillelmum cum uxore et mansione sua et filiis et filia
sua, domine Ade abbatisse
Montis-martyrum et conventui imperpetuum habendum
concedunt, hoc videlicet pacto quod inde singulis annis decem modios frumenti ad
Silvanectensem mensuram pro molendini recompensatione
habebunt ; et ne posteri de frumento solvendo veniant in contentionem, statutum
est quod de meliori reddatur quod erit in horreo, exceptis seminibus.
Si autem casu acciderit quod molendinum et horreum combustione seu vastatione
guerre, vel alio aliquo infortunio perierint, ecclesia
Montis-martyrum respondebit, et debitum frumentum prout
ratio erit persolvet.
Est etiam in pacto quod domina abbatissa, si Dominis placuerit, usque
Silvanectis illud faciet conduci usque