Lettres d'un accord entre l'église de Céens et l'église de Saint-Éloy pour les dismes de Fonches.
Accord entre le couvent de Morienval et l'abbé de Saint-Éloi de Noyon, au sujet des dimes de Fonches, etc.
- B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 58v°, n°43.
- a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
In nomine Patris filii et spiritus sancti. Amen. Ego Balduinus dei gratia Noviomensis episcopus. Notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod causa illa que pro decima de Funcis inter venerabilem fratrem Guiboldum abbatem sancti Eligii et Petronillam abbatissam ecclesie Mornevallensis dudum obborta et ante nostram presentiam diutius exagitata fuerat. Tamdem compositione interveniente et domino qui est autor pacis largiente, hoc modo finita est et terminata fuerat si quidem apud Funcas nemus quod antiquitus Defensum vocabatur. Quo in loco agricultura modo exercetur ubi abbas in decima partem habere volebat, sicut in ceteris locis illius ville habebat. Sed abbatissa contradicebat. Concessum est autem ex utraque parte quod abbas in terra jam dicti nemoris unde querela extiterat deinceps sextam garbam habebit : cetere vero garbe totius decime ad domun abbatisse trahentur et si monialis vel conversus ab abbatissa missus fuerit, abbatiassa misso fideliter observet quod si alia persona ab abbatissa illic statuta fuerit, serviens seu minister abbatis clavem habebit et custodiet et fidelitatem utrique faciet. In toto autem gramo decime et in forragio in croino quoque et in hautonno abbatissa duas partes et abbas tertiam habebit. Querela vero illa que de cultura abbatisse emersa fuerat, hac compositione penitus omissa est et extincta. Ut hoc igitur quod pro bone pacis factum est, ratum et inconvulsum habeatur litterarum nostrarum auctoritate et presenti cyrographo munimus et tam sigillo nostro et sigillis utriusque ecclesie quam testium sub ponpomtorum attestatione corroboramus et ne ab aliquo ulterius violetur, episcopali auctoritate prohibemus. Testes. Signum Balduini, Episcopi ; — S. Guiboldi, abbatis ; — S. Petronille, abbatisse ; — S. Hugonis, concellari.
Item testes Drogo, Rainerus, Rainaldus, Symon de Mani, Robertus de Frœmont, Dudo de Mani, Fulco Nihars, Stephanus Prior, Johannes de Manni, Gerbodo abbas, Helvidis, Walterus Villicus, Bernardus de Falso, Monte, Odo Bonars, Richardus Capellanus, Robertus Villiacus, Radulphus, Fulcredus, Andreas.
Actum