Sentence du doyen de Menus sur les dismes de Plailli.
Sentence arbitrale qui maintient l'abbesse de Morienval en possession des dîmes contre le trésorier de St-Frambourg.
- a Horty, t. 3, p. 1174
- b Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
P. Humilis minister sancti Remigii et R. decanus Remensis universis ad quos littere esse pervenerint salutem in Christo. Ad notitiam vestram pervenire volumus quod cum Dominus Papa causam que vertitur inter abbatissam et Moniales de Morinavalle et magistram Held. Thesaurarium Sancti Frambaldi super quibusdam decimus de Plailliaco Domino archiepiscopo Remensi apostolice sedis legato remota appellatione terminandam delegasset ipse Dominus archiepiscopus causam istam auctoritate Domini Pape et Domini Archiepiscopi apostolice sedis legati magistrum Held. thesaurarium ad diem certum adversus abbatissam et Moniales citatum. Die autem illo abbatissa cum suis nobis se exhibuit sed thesaurius neque venire neque aliquem prose Responsalem mitiere curavit, quemdam tamen clericum misit per quem excusationem quo minus venit quamvis non sufficientem pretendit et diem alium sibi profigit postulavit. Nos itaque alium diem, illi atque hunc peremptorium prefiximus ad quem sicuti ad primum diem tam venire quam aliquem pro se mittere Responsalem contemsit. Duo tamen clerici die illo ad agendum prefixo nobis se exhibuerunt ab eodem thesaurario ut dixerunt missi et nomine ipsius adversus abbatissam et moniales super hac querela experiri parate ; sed neque litteras neque cautionem aliquam de ratihabitione pro sœpe dicto thesaurario nobis obtulerunt. Die vero isto nos quibusdam urgentibus negotiis impediti partes audire nequivimus unde diem sequentem illis prefiximus et duobus clericis nomine thesaurarii ut dixerunt misses quoniam diem istum recipere recusabant in mandatis dedimus ne ante diem illum recederent sed expectarent et si quid haberent die illo pro thesaurario adversus abbatissam responderent. Illi autem die isto non expectato nobisque inconsultis recesserunt. Nos habito honestorum et discretorum virorum consilio suspectoque autentico scripto utriusque Ecclesie sancti Frambaldi videlicet et ecclesie de Morienvalle super compositione inter easdem ecclesias jam dudum super istis decimis celebrater et privilegio Domini Pape quod inspeximus confirmata abbatissam et Moniales propter manifestum contumaciam thesaurarii in possessionem harum decimarum auctoritate Domini Pape et Domini archiepiscopi apostolice sedis mitimus.