Lettres d'un accort entre l'église de Céans et l'église de Saint-Rieul seur dismes de ceste rivière.
Accord entre le couvent de Morienval et le doyen du chapitre de Saint-Rieul à tenter au sujet du cens et du champart sur diverses pièces de terre.
- B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 35, n°21.
- a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Que pro bona fide et zelo concordie facta sunt ne oblivioni tradantur litterarum apicibus dignum duximus allegari. Qua propter ego Stephanus dei miseratione ecclesie capitulum notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod cum orta fuisset controversia inter Ecclesiam nostram et Ecclesiam beate Marie Mornievallis supra decimationem quarumdam terrarum de qua tertia pars ad jurisdictionem ecclesie nostre noscitur pertinere, due vero ad ecclesiam beate Marie Mornievallis. Nos igitur paci et utilitati utriusque ecclesie providere volentes in hunc modum, Deo annuente, composuimus : scilicet quod nos posuimus supra quinque discretos bone fame et opinionis viros ut ipsi, tactis sacro sanctis reliquiis veritatem diligentius inquirerent et inquisita et cognita veritate jus suum unicuique Ecclesie attribuerent quo pes acto in hunc modum arbitrati sunt videlicet quod de omnibus terris censualibus et campartalibus de quibus major recepit censum vel pollas ecclesia nostra habebit tertiam partem et Ecclesia beate Marie duas. Preter quasdam mansuras que sunt ad Pontem Rotundum de quibus habemus tertiam partem et ecclesia beate Marie duas, salvis aliis terris de quibus nulla fuit mota questio et feodum decanatus de quo fuerat orta questio ecclesie beate Marie in pace demittetur preter mansuram de qua tertiam partem habemus et ecclesia beate Marie duas et ne valeat oblivione deleri scripto commendamus et sigilli nostri impressione firmamus et nomina testium imposuimus. Signum Henrici archidiaconi ; — S. Arnulphi diaconi ; — S. Petri de Brayo subdiaconi ; — S. Petri saoerdotis ; — S. Berengarii ; — S. Hauberti de Requignis ; — S. David Revelart ; — S. Guyardi Ruffi ; — S. Richardi Robart ; — S. Adami Rosel ; — S. Oberti fratris sui ; — S. Theobaldi majoris ; — S. Petri Decani.
Actum est hoc in claustro beate Marie Morgnevallis.