Lettres d'un accort entre l'église de Céens et messire Jean Elin pour la mairie de Bettencourt et pour la maison de la voute.
Accord entre l'église de Morienval et Jean, abbé de Longpont, au sujet des dîmes de Fransart et autres lieux.
- B Bibl. nat. de France, fol. 69, n°67.
- a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
Officialis Suessionensis omnibus presentes litteras
inspecturis in domino salutem.
Noverint universi quod eum inter religiosas dominas abbatissam et conventum
Morgnevallis ex una parte et
Johannem canonicum ejusdem ecclesie quondam filium
Elini de Betencourt ex altera, controversia moveretur supra
majoria de Bétencourt et sex
viginti libris parisiensibus ex una parte et quadraginta libris
parisiensibus, ex altera parte et quadam masura Hugonis Ment
et menagio sito apud Morgneval que vocatur
Vouta1.
Elini de Betencourt que omnia petebat dictus
Johannes jure hereditario a predictis abbatissa et
conventu.
Tandem dictis abbatissa et conventus et dicto Johanne coram
probis existentibus, dictus Johannes in publico quicquid
juris habebat et habere poterat si aliquid habebat et habere poterat
in omnibus predictis preterquam in dicto managio quod vocatur
Vouta, fide prestita corporali imperpetuum quittavit
absolute et conventui.
Predicta vero abbatissa et conventus intuitu pietatis et nomine elemosine ad
instanciam bonorum virorum voluerunt et concesserunt de communi suo assensu quod
dictus Johannes de Bonis2
ecclesie sue percipiet annuatim quamdiu vixerit unum modium bladi ad mensuram de
Morgneval in grangua sua supter capellam
sancti Annoberti3 et
tros modios vini albi in vinea que dicitur les Boffins et
si vinum dicte vinee ad solutionem trium modiorum vini non sufficeret, equivalenti
vino persolvere tenerentur.
Preterea cum dicte abbatissa et conventus in dicto managio medietatem de jure suo
haberent dictam medietatem dictus presbiter cum portione ipsum contingente
scilicet quarta parte quam diu vixerit possidebit.
Tenetur autem dictus Johannes portionem contingentem nepotes
suos in dicto managio, scilicet quartam ad se trahere itaque post decessum ipsius
Johannis totum managium quod vocatur
Vouta ad ecclesiam de Morgneval
integre devolvatur, et si forsitan dictam portionem nepotum suorum ad se attrahere
non posset, ipse Johannes estimationem bonorum virorum
scilicet Roberti presbiteri
sancti Dyonisii de Morgneval
Petri dicti File laine presbiteri et
Michaëlis presbiteri et Michaëlis presbiteri sancti
Dionisii de Crispeyo tenetur dictis abbatisse et conventui
facere assignamentum in pecunia computabili vel hereditagio movente de domanio
ecclesie Morgnevallis equivalente portionem nepotum supra
dictam, quod assignamentum loco dicte portionis post decessum dicti
Johannis cum dicto managio excepta quarta parte debent
dicti abbatissa et conventus imperpetuum possidere.
Quod assignamentum debet fieri infra proximam dominicam