Innocent II confirme les possessions et les droits de l'évêque d'Orléans, ordonne la restitution au chapitre des biens qui lui ont été enlevés, et défend d'élever au décanat ou à l'archidiaconat des sujets qui ne soient prêtres ou diacres.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 23.
- C Bib. nat. de France, Moreau 57: 237, fol. 211rº, sous la date 1138.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Innocentius episcopus, servus
servorum Dei, venerabili fratri Heliæ,
Aurelianensi episcopo, ejusque successoribus
canonice substituendis in perpetuum.
Licet universis fidelibus debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio
atque benivolentia existamus, illis tamen personis propensiore cura
nos convenit providere, quas ad beati
Petri obsequia devotiores ac promptiores esse
cognoscimus.
Nec dubium quod si suscepti regiminis gubernacula cogitamus, sic ut patres in Dei
populo dicimur, ita nichilominus effectu operis comprobari debemus.
Hoc nimirum intuitu, venerabilis frater Helia episcope, quem
utique propriis tanquam beati Petri
manibus in episcopum, Domino cooperante, promovimus, tuis desideriis clementer
annuimus, et personam tuam cum bonis quæ in præsentiarum legitime possides, aut in
futurum rationabilibus modis Deo propitio poteris adipisci, sub beati Petri tutelam protectionemque suscipimus, et
præsentis scripti pagina communimus, et tam in abbatia sancti
Maximini quam in aliis abbatiis atque omnibus ecclesiis tuæ dyocesis
jus episcopale, sicut prædecessores tui antiquitus habuerunt, tibi nichilominus
confirmamus.
Bona quoque Aurelianensis ecclesiæ, quæ absque utilitate
Ecclesiæ constat esse distracta, ad jus atque dominium ejus præcipimus
revocari.
Tua itaque, frater karissime, interest religionem atque honestatem in ecclesiis
tui episcopatus statuere, et statutam auxiliante Domino propagare, atque ydoneis
personis ecclesiastica beneficia impertiri.
Juxta patrum quoque decreta et canonicas sanctiones1, in Aurelianensi
ecclesia nullum in decanum vel archidiaconum eligi nisi presbyterum vel diaconum,
patiaris.
Nulli ergo omnino hominum fas sit super hac nostra concessione vel confirmatione
vos temere perturbare, aut aliquam vobis exinde diminutionem vel contrarietatem
inferre.
Si quis autem ausu temerario id attemptare præsumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Petri et
Pauli apostolorum ejus incurrat et excommunicationi
subjaceat.
Conservantes autem hæc, eorundem apostolorum benedictionem et gratiam
consequantur.
Amen. Amen.
Data Laterani