Charles le Chauve confirme les possessions de l'église d'Orléans.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 30.
  • C Bib. nat. de France, Baluze 137, fol. 275; aussi d'après le cartulaire.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Karolus, gratia Dei rex. Si petitionibus sacerdotum pro quibuslibet ecclesiasticis necessitatibus aures nostras pulsantium libenter annuimus, et eas cum Dei auxilio ad effectum perducimus, id nobis ad æternæ remunerationis præmia capessenda profuturum liquido credimus. Igitur notum esse volumus sagacitati fidelium nostrorum, præsentium videlicet et futurorum, necnon successorum nostrorum, quia adiens serenitatem nostram Jonas, Aurelianensis episcopus, innotuit nobis qualiter olim, peccatis præpedientibus, domus Dei quæ in eadem urbe in honore sanctæ et vivificæ Crucis Deo est dicata, ubi manus Domini apparuit, adeo humiliata et rebus sit exinanita, ut et tessaurus ipsius ecclesiæ a christianissimis principibus Deo oblatus, et quædam instrumenta cartarum, per quæ res et mancipia eidem ecclesiæ fuerint delegatæ, diversorum casuum eventibus magna ex parte deperierint, necnon, paupertatis causa præpediente, divini cultus officium miserabiliter fuerit destitutum, et in eadem miserabili collapsione imo destitutione tamdiu ipsa perstiterit domus, donec, inspirante Deo, Domnus attavus noster bonæ memoriæ Karolus, sive etiam genitor noster sanctæ memoriæ Ludovicus, nobilissimus orthodoxus imperator, cellas quasdam juris ejusdem episcopii cum rebus aliis per intercessionem piæ recordationis aviæ nostræ Hildegardis reginæ eidem reddiderit ecclesiæ, quibus ipse sanctus amminiculatus locus libere atque inexcusabiliter divinæ nunc famulatur potentiæ. Postulavit itaque nobis ut de eisdem cellis et rebus, sive quas memoratus avus noster, sive genitor noster eidem reddiderunt ecclesiæ, necnon et de bis quas ante ipsam redditionem jure et legaliter memorata tenebat et possidebat ecclesia, nostræ auctoritatis præceptum circa ipsum sanctum locum firmitatis gratia fieri decerneremus, per quod firmius et securius prædictas res modernis futurisque temporibus ipsa teneat et possideat atque defendat ecclesia. Cujus petitioni ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci libenter annuimus, et hoc præceptum auctoritatis nostræ circa ipsum sanctum locum fieri censuimus, per quod jubemus eas cellas et res et mancipia, cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, quæ moderno tempore juste et legaliter ipsa tenet ecclesia, sive eas quas idem avus noster et genitor noster eidem reddiderunt ecclesiæ, necnon et ea quæ antea in jure ipsius episcopii consistebant, firmiter atque inviolabiliter per hanc nostram auctoritatem ipsa teneat atque defendat ecclesia. Hae sunt autem cellæ et res quas idem avus noster, et genitor noster postea, eidem reddidit ecclesiæ : cellam sancti Evurcii, sancti Aviti, sancti Maximini, — item monasterium sancti Maximini non procul ab eadem urbe consistens, ubi a militibus Christi modo sub sancto et religioso vivitur ordine, — sancti Privati, sancti Petri Tauriacensis, sancti Saturnini, sanctæ Mariæ Draviacensis, sancti Liphardi, sanctæ Crucis Gargogilensis, sancti Johannis, sancti Marcelli, sancti Martini Crevensis, item sancti Martini quæ1 est prope murum ipsius civitatis, sancti Laurentii, sancti Gervasii, Puteum sancti Sigismundi, sancti Vincentii, sancti Sergii, sancti Petri virorum, sancti Petri puellarum, Buccum monasterium, Bellum campum, Treonas, Marogilum, Prisciniacum. Sunt etiam hæ villæ : Sisinniacus, Pedeverius, Bulsus, Maciacus, Rociacus, Cennonus, Castellanus, Vetus mansiones, Liminiacus, Nemausus, Cacionus, quam genitor noster eidem reddidit ecclesiæ ad eandem Nemausum pertinentem, necnon et Cambonus, quam donnus attavus noster bonæ memoriæ Karolus reddidit. Memoratas igitur cellas et villas, cum rebus et mancipiis ad se pertinentibus, quas modo jure et legaliter memorata tenet ecclesia, per hanc nostram auctoritatem eidem confirmavimus ecclesiæ. Præcipientes ergo jubemus ut nullus ex (fidelibus nostris, aut judex publicus, aul etiam quælibet emissa vel subrogata persona, aliquam inquieludinem aut injustam contrarietatem de prædictis cellis et rebus et mancipiis, necnon et de his quæ sive a nobis sive a successoribus nostris vel a reliquis Deum timentibus eidem ecclesiæ divina pietas deinceps augeri voluerit, nostris futurisque temporibus memoratæ ecclesiæ facere præsumat ; sed sub hoc nostræ confirmationis et tuitionis præcepto et ejusdem episcopii omni tempore in nostra helemosina jure possideri et legaliter tueri2 valeant ; ita videlicet ut quicquid rectores et ministri ipsius ecclesiæ pro oportunitate et utilitate de eisdem rebus facere voluerint, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi ; quatinus pontificem ipsius sedis, cum grege sibi commisso, pro incolumitate nostra et stabilitate regni nobis a Deo collati suaque gratissima miseratione per immensum conservandi jugiter Domini implorent misericordiam. Et ut haec auctoritas per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et anuli nostri impressione signari jussimus.