Louis VI reconnaît au chapitre le droit d'obliage qu'il lui avait dénié et permet de construire des maisons appuyées sur le mur de ville, à condition de ne percer aucune porte dans ce mur.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G. 268.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 54.
  • C Bib. nat. de France, Moreau 46, fol. 139.
  • a Musée des Archives Départementales, p. 63, d'après l'original.
  • b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après b.

In Dei nomine. Ego Lodovicus Dei gratia Francorum rex. Constat apud omnes quos veritatis intellectus illustrat, quia regni gubernacula ad hoc regibus commissa sunt, ut primum bene se regant, deinde legalium ac regalium mandatorum contemptores ultore gladio potenti virtute percuciant, ut quod pontificalis auctoritas verbi gratia non prevalet, hoc regia potestas corrigendo subministret. Postmodum autem eorumdem multimoda pietate regum orthodoxe1 religionis cultores benigniter consolandi sunt, et a seculari exactione penitus liberandi, ut ad orationum instanciam, pro pace et stabilitate imperii christiani devoti reddantur, et ab adversariorum tirannide quieti permanentes et securi Domino Deo cum gaudio perpetuo famulentur.

Quibus divinorum testimoniis decretorum ego Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, aliquantulum eruditus, immo de beneficiis ecclesiarum nobis ad tuendum commissis minus quam deceret metuens, dignum et utile ducimus ut universis sancte matris ecclesie cultoribus tam posteris quam et instantibus cyrographi memoria recensemus, quia tocius querele calumpniam, quam adversus canonicos sancte Crucis in dismembratione decanie ejusdem ecclesie licet inmerito calumpniabamur, perpetualiter quietam dimisimus, et, quemadmodum in precepto patris nostri donni Philippi regis ex oblatis eorum scriptum habetur, ita easdem oblatas prefatis canonicis modis omnibus possidendas concessimus et habendas.

Preterea universis in regno nostro successoribus et heredibus nostris notum fieri volumus ac certum haberi quia domorum edificationem, quam super muros civitatis nostre Aurelianensis absque assensu nostro fieri calumpniabamur, dicentes non licere, interventu et oratione quorumdam fidelium nostrorum, immo canonicorum peticione, in universis domibus infra claustrum sancte Crucis compositis atque in posterum componendis, tam laicis quam clericis, et ligno et lapide, deinceps edificare, prout unicuique placuerit, preter posternam et hostium, modis omnibus concedimus ; et ne irritum ulterius fieri valeat, vel cujuslibet usurpatoris invidia infirmari nostri nominis karauctere (sic) et sigillo signari precepimus et firmari. Presentibus de palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa.

S. Anselli tunc temporis dapiferi nostri. S. Hugonis de Calvo monte constabularii nostri. S. Widonis Silvanectensis buticularii nostri. S. Widonis Walerannidis camerarii nostri.

Actum Aurelianis publice .

(Monogramme)

(Chrismon).

Stephanus cancellarius relegendo subscripsit.