Louis VI règle avec le chapitre de Sainte-Croix plusieurs questions relatives aux serfs.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 57.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
  • b Bulletin de la Soc. Arch. et Hist. de l'Orléanais, tome VIII, p. 82.
D'après a.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum esse volumus tam præsentium quam futurorum sanctæ Dei Ecclesiæ curam gerentium sollerciæ, homines sive clientes nostros nobis in aurem misisse ut Petrum, sanctæ Crucis majorem, in nostrum servum proprium clamaremus, ea scilicet ratione quod mater ejus ex eo genere sive familia nostrorum servorum erat, qui inter duas aquas, Uxantiam scilicet et Bionam, habitant ; ubi consuetudo usque ad nostra tempora extiterat, eum regibus in servis sive ancillis neminem posse partiri. Quorum verbis adquiescentes, ut ipsi nobis intimaverant, eum in nostrum servum clamavimus. Unde ecclesiæ Sanctæ Crucis canonicis mirantibus, immo perturbatis, quia pater ipsius ecclesiæ jamdictæ servus extiterat, adierunt serenitatem nostram Johannes, Aurelianensis ecclesiæ episcopus, et cum eo Stephanus, ejusdem ecclesiæ decanus, adhibitis secum prædictæ ecclesiæ venerabilibus canonicorum personis, crantes et supplicantes quatinus eorum ecclesiæ misereremur, neque res suas, quas antecessores nostri reges pro animarum suarum remedio ampliaverant, minueremus aut inquietaremus. Quorum racionabilibus et modestis precibus flexi, ad consilium et concessionem uxoris nostræ, Adelaidis scilicet reginæ, baronum etiam nostrorum, pro peccatorum nostrorum remissione, pro antecessorum quoque nostrorum animabus, totam calumpniam sive rectitudinem prædictam, quam super Petrum majorem ponebamus, Sanctæ Crucis canonicis quietam clamavimus, et quod Petrus et ejus uxor et omnes eorum heredes servi Sanctæ Crucis essent concessimus ; hoc insuper addentes, quod si prædictus Petrus sine herede masculo moreretur, canonici prædicti fratrem ipsius Johannis, qui cognominatur Paganus, et omnes quos habebit heredes habeant. Et ne ultra super hujusmodi inter nos et ipsos lis sive controversia oriretur, hoc in perpetuum eis concessimus, ut in toto regno nostro, sive servi eorum, sive ancillæ nostris servis vel ancillis maritali jure conjuncti fuerint, nos cum eis et ipsi nobiscum, nullo loco penitus excepto, omnes qui ex eis processerint heredes partiantur. Quod ut inviolabile futuris temporibus maneat, sigilli nostri impressione corroborari præcepimus. Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. S. Anselmi dapiferi. S. Hugonis constabularii, S. Gisleberti buticularii. S. Widonis camerarii. Actum publice Aurelianis in palatio .

Datum per manum Stephani cancellarii.