Henri Ier abandonne à Sainte-Croix ses droits et ceux de ses chevaliers sur la villa de Fontaines-en-Etampois.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 59.
  • C Bib. nat. de France, Moreau 23: 168, fol. 203. Copie d'après le cartulaire.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Si loca sanctorum, in quibus eorum memorias agimus ac cineres custodimus, cultu piæ devotionis atque religionis officio ad melioris apicem status provehere curemus, omn dubietate seclusa credimus eosdem patrocinatores nobis haberi in cælis, ob quorum honorem hæc agere studemus in terris ; et quanquam nichil illis præmii conferatur a nobis, nobis tamen merces religionis aucmentando adquiritur ; ac non solum futuræ repensionis denario nosmet ditari confidimus, sed et præsentis vitæ curriculo ab imminentibus anxietatem periculis, eisdem intervenientibus, multociens liberari. Quapropter minime dubitandum est æternis nos suppliciis affligendos, si aliorum vota tam temerarie applicamus usibus nostris, et non eisdem locis quibus attributa sunt remanere permittimus. Unde cujusdam viri sapientis ammonemur documentis, quibus ait : Ante mortem præpara tibi justitiam, quoniam non est invenire epulas apud inferos. Horum igitur et aliorum incitamentis oraculorum instructus, ego Heinricus, gratia Dei Francorum rex, notum fieri volo omnibus fidelibus nostris tam præsentibus quam etiam futuris quia omnes redibitiones et consuetudines, justas et injustas, quæ michi meisque militibus competebant, qui eas ex nostra manu tenere videbantur, in beneficio de terra Sanctæ Crucis quæ sita est in pago Stampensi, villa scilicet quæ Fontanis vocatur cum omnibus appendiciis suis et ad eam prospicientibus, ob remedium animæ meæ totas ad integrum eidem loco dimittimus, et dimissas perpetualiter habendas concedimus, eo siquidem tenore ut nullus eas deinceps, sive episcopus, seu decanus, aut præpositus invadere sibi præsumat. El ut hæc nostræ constitutionis auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat per supervenientia tempora vigorem, sigilli nostri impressione adnotari jussimus.

S. Heinrici regis. S. Arnulfi Turonensis archiepiscopi. S. Gervasii Cenomannensis episcopi. S. Hugonis abbatis Sancti Benedicti Floriacensis. S. Landrici militis. S. Burcardi militis. S. Evrardi militis. S. Alberti militis. S. Hugonis militis, cujus beneficium antea fuit.

Datum Aurelianis publice , regis Henrici XIII.

Balduinus cancellarius subscripsit.