Louis VI confirme au chapitre la possession de Villepion et du clos de vignes de Couasnon.
- A Original. Arch. dép. Loiret, G 371.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 65.
- a Musée des Arch. départementales, p. 68.
- b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In nomine sanctæ2 et individuæ Trinitatis.
Ego Ludovicus, Dei
misericordia in regem Francorum
sublimatus.
Notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam instantibus quod
Johannes, venerabilis Dei
gratia
Aurelianensium episcopus, Stephanus quoque, Sanctæ Crucis
decanus, et Archembaudus subdecanus
et præpositus, Majestatis nostræ præsentiam humiliter adiere, postulantes
ut villam, quæ Villare pium dicitur, et clausum vinearum
quod apud Cosnonium situm est, quæ ipsi capitulo
Sanctæ Crucis ad communes usus capituli dederant et
concesserant, nos quoque eidem capitulo jure perpetuo concederemus, et quod ipsi
inde fecerant confirmaremus.
Nos vero dignam eorum peticionem repellere indignum judicavimus, et prædictum
donum et concessionem corum volumus et approbamus, et regiæ Majestatis auctoritate
in perpetuum confirmamus, et brenagium nostrum, quod in prædicta villa,
Villari pio videlicet, habebamus, pro peccatorum
nostrorum remissione in perpetuum dimittimus, et eandem villam ita ab omnibus
consuetudinibus et exactionibus perpetuo liberam esse concedimus, quod nos vel
heredes nostri vel famuli vel ministeriales nostri nichil penitus ibi amplius
habeamus aut exigamus.
Quod ne valeat oblivione deleri, scripto commendavimus ; et ne possit a posteris
infirmari, sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere
subterfirmavimus.
Actum Lorriaci publice
Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa.
S. Stephani dapiferi. S. Gisleberti buticularii. S. Hugonis constabularii. S. Alberici chamerarii.
Data per manum Stephani cancellarii. 1