Thibaud, comte de Blois, fait don au chapitre du droit de gîte qu'il possède à Nouan-sur-Loire.

  • A Original. Arch. dép. Loiret. G 356.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 71.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Teobaldus, Dei gratia comes Blesensis et Francie senescalcus. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quia pro remedio anime nostre et patris nostri, et parentum nostrorum, consuetudinem, que vulgo gistum dicitur, quam in villa Sancte Crucis que Noemium apellatur habuimus, ecclesie Sancte Crucis in perpetuum condonamus, sic ut nec ego, nec successores nostri, nec prepositus Blesensis, nec aliqui servientes nostri aut successorum nostrorum, quicquam amodo inde requirere aut reclamare presumamus, ita tamen ut cum prepositus noster de Sancto Deodato in , quas vulgo commandicias vocant, venerit recipiendas, se tercio, pane, et vino, et carne, uno tantum prandio procuretur. Similiter et in autumnali tempore, cum ad censamentum avene venerit recipiendum. Tempore vero vindemiarum, custos vini mei solus ibi procurabitur, unde et major Noemii, qui de proprio eos procurat, ab omni consuetudine tam in eadem villa quam Blesis absolutus in perpetuum et quietus habetur. Hoc autem concedimus et confirmamus, salvis tamen ceteris rectis consuetudinibus nostris, quas in eadem villa huc usque possedimus. Universus vero ecclesie Sancte Crucis conventus in retributionem beneficii nobis concessit quod anniversarium diem patris nostri, nostrum quoque post decessum nostrum, singulis annis celebrarent. Ut autem hec donatio nostra rata maneat et inconcussa, in presentia multorum viva voce concessimus, et sigilli nostri actoritate (sic) corroboravimus. Actum publice Aurelianis, in capitulo Sancte Crucis .

Astantibus in presentia nostra Hugone filio Ebrardi de Puteolo, Fulcherio de Mellalo, Guillelmo milite Carnotensi, Guarino Moreherii, Fulcone de Merroliis ; servientibus quoque nostris preposito Blesensi Espechardo, Harduino de Faia, Drocone, Barlolomeo, Girardo burgundo, Pinello de Sancto Deodato.

Data per manum Hildrici cancellarii.