Règlement entre Manassé, évêque d'Orléans, et Bouchard de Meung, son homme lige, établissant entre eux la communauté des deux moulins et des deux fours de Meung-sur Loire, et des autres moulins et fours que l'accroissement de la ville réclamera.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 73.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus. Declaretur præsentibus et futuris quod cum inter nos et antecessores nostros et Buchardum de Magduno, ligium hominem nostrum, et antecessores suos super multis rebus contentiones variæ longique temporis haberentur, tandem interveniente domini regis Ludovici filii Ludovici, et domini Willermi, Senonensis archiepiscopi, et comitis Theobaldi consilio, assentientibus etiam Hugone decano et universo capitulo Sanctæ Crucis, et aliis amicis nostris, et Cæcilia uxore et filiis ejusdem Buchardi, Lancelino, Gervasio, Herveo assentientibus atque volentibus, pro bono pacis, per Dei gratiam, sicut præsens distinguit pagina, sedatæ sunt in hunc modum. In castro Magdunensi neque nos neque prædecessores nostri Aurelianenses episcopi molendinum nec furnum habuimus ab antiquo ; cum tamen in omnibus mercatoribus sive ministerialibus, de quacunque arte sive officio viverent, et in quacunque terra manerent, excepta terra prædicti Buchardi, de furno et molendino tale bannum haberemus, quod sine licentia nostra nostroque mandato vel servientium nostrorum ad nullius furnum auderent coquere, nec ad molendinum molere, nec deberent ; memoratus autem Buchardus in eodem castro molendinum et furnum habebat ; sic itaque inter nos est compositum. Buchardus siquidem molendinum suum et furnum suum et bannum suum nobis et successoribus nostris episcopis per medium in perpetuum communicavit ; ita quod universorum reddituum sive proventuum justiciæ forifactorum, quorum forifactorum summa nunquam tres solidos excederet, medietatem habebimus ; et molendinarios et furnarios ponemus communiter. Et nos quoque molendinum nostrum de fonte beati Liphardi noviter factum eidem Buchardo communicavimus et suis heredibus nunc et semper ; et in eodem castro furnum unum nos facturos promisimus infra annum, qui communis erit eidem Buchardo et suis heredibus in perpetuum. In forinsecis vero Buchardi hominibus, sicut antea venire solebant ad furnum et molendinum Buchardi, bannum habebimus. Ipse vero totam habebit eorum justiciam et forifactorum emendationem, salvo capitali nostro quod nos debet contingere de molitura. Nam si nostrum capitale nobis perierit, vel defectu vel negligentia servientium, vel alio modo per ipsos, in parte Buchardi recuperabimus, Nos autem bannum nostrum de molendino et furno, quod in eodem castro primitus habebamus, eidem Buchardo similiter et suis heredibus communicavimus in perpetuum. Verum si processu temporis ampliata villa sic fuerit, quod duo furni et duo molendina prædicta bannariis non possint sufficere, nos et idem Buchardus de communi sumptu molendinum et furnum, qui nostris bannariis sufficere debeant, adquiremus, et erunt communes. Quod si alter nostrum occasione aliqua sumptum rationabilem sibi contingentem ponere noluerit in emptione vel adquisitione molendini vel furni tercii, totus sumptus ponetur ab altero ; et donec alter medietatem sumptus rationabilem reddiderit, ille qui totum posuerit, totum, ut justum est, possidebit, et emptum, et adquisitum. Constitutum est etiam et concessum quod in molendinis et furnis communibus, et justiciis faciendis super his, duo servientes assignabuntur ; unus ex parte nostra, qui fidelitatem Buchardo faciet et suis heredibus, et alter ex parte Buchardi, qui nobis et successoribus nostris episcopis fidelitatem similiter exhibebit. Servientium istorum alterum quandocunque mutare contigerit, successor illius fidelitatem quam prior exhibuit exhibebit. Illi vero duo qui dicti sunt servientes, et furnarii, et molendinarii communes, et eorum servientes de furnis et molendinis communibus, immunes erunt et liberi ab omni consuetudine et exactione. Noster serviens nostros bannarios, et Buchardi serviens suos bannarios submonebit. Emendatio forifactorum, quæ tres solidos non poterit excedere, communis erit, et communiter capietur, nisi forte fuerint a forinsecis hominibus ejusdem Buchardi, quæ tota pertinet ad Buchardum. Item, quia nemora Magdunensi castro proxima non habehamus, Buchardus vero sufficientiam habebat nemorum, condictum est et concessum quod ipse Buchardus et heredes sui omnia sua nemora, quæ sunt ultra Malestret, ad furnorum usum concederent, et fecerunt. Buchardus autem nec heres illius prædicta nemora neque vendet, nec invadiabit, nec dabit in feodum, nec alio modo afienare poterit ab usu furnorum, nec in parte, nec in toto ; nec heredum suorum alicui dabit, nisi tantum illi qui prædictam communitatem habebit. Si vero, guerra ingruente, seu fluvio Lygeris rationabili causa transitum impediente, ad usum furnorum nemora haberi non poterunt, de communi comparabuntur. Sumptus autem tam in quadrigis, quam in equis, et servientibus, et in aliis quæ necessaria fuerint furnis et molendinis communiter fient. Pro quocunque nostrum quadrigarum equi, vel ipsæ quadrige, vel servientes earum impediti fuerint, de illius proprio damnum resarcietur. Emptiones sive adquisitiones quas in eodem castro de cujuscunque feodo juste et rationabiliter faciemus, exceptis rebus ad ecclesias pertinentibus, et expensis fient communibus, et erunt communes, et alter non poterit emptionem aut adquisitionem alterius impedire. Quod si alter nostrum medietatem sumptus emptionum seu adquisitionum sibi contingentem ponere noluerit, alter totum sumptum ponet, et donec ab altero quod continget eum receperit, ipse totum possidebit. Si alter de altero super adquisitionum vel emptionum sumptu suspitionem malam habuerit, ille qui sumptum posuerit, quod probatione legitima testium probare poterit, inde habebit. Si communes furnos vel molendina communia pejorari contigerit, de communi reparabuntur. Condictum tamen est et concessum quod pro cereis quos Buchardus debet Aurelianensi ecclesiæ, neque censivam quam a nobis habet Magduni, nec aliquid quod ad nostram communitatem pertineat, saisiemus. Hæc compositio facta fuit inter nos Manassem, Aurelianensem episcopum, et Buchardum de Magduno, ligium hominem nostrum, sine fraude et malo ingenio, salvo jure et censu utriusque in omnibus aliis rebus, exceptis his quæ in præsenti pagina compositionis jure et debito continentur. Compositionem ipsam quæ dicta est, Buchardus servare pepigit et fide firmavit ; et si forte per ignorantiam aut per oblivionem aliquid in ea præsumpserit, infra dies XV postquam submonitus inde fuerit, emendari faciet salva fide. Nos quoque promisimus atque pepigimus eidem Buchardo, sicut homini nostro ligio, et in verbo sacerdotis, compositionem istam firmiter atque fideliter observare. Hujus rei testes sunt, ex parte Buchardi, Maubertus de Plesseicio, Herveus de Grangerio, Herveus Mercator, et Wilelmus de Pereio, gener ejus, Drogo major de Clariaco, Johannes Augerius, et Wilelmus frater ejus, Johannes Bernardus, Paganus Frogerius, Rainaudus de Benis. Et ex parte domini episcopi sunt testes Herbertus archidiaconus, Giraudus archidiaconus, Marescotus archidiaconus, Heenricus archidiaconus, Stephanus abbas beati Evurcii, Bonushomo capellanus episcopi et presbyter, Andreas presbyter, Johannes presbyter, Willelmus presbyter, Joannes diaconus et archipresbyter, Girardus de Nuiliaco diaconus, Gaufridus de Craciaco diaconus, Radulfus diaconus, Willelmus brito et diaconus, Maubertus diaconus, Herveus Morini subdiaconus, Hugo de Duso snbdiaconus, Constantinus subdiaconus, Agrinus subdiaconus, Wido de Garlanda frater episcopi, Pertus major, Arnulfus Magdonensis præpositus, Maubertus miles, Rainaudus major, Radulfus Boëlli, Pinardus cellerarius, Petrus Andegavensis, Rufinus serviens episcopi. Insuper, ut res ista firmior atque stabilior haberetur, tam nostri quam Aurelianensis capituli quam ejusdem Buchardi sygillorum attestatione præsens cyrographum roborari voluimus et muniri.

Actum publice in Aurelianensi capitulo, incarnationis dominicæ , ordinatis in Aurelianensi ecclesia Hugone decano, Andrea cantore, Letoldo subdecano, Manasse capicerio, cancellario nullo.

A la fin de la copie de Baluze se lit la note suivante:

Hactenus1 Chartularium Ecclesiæ Aurelianensis vetus, quod integrum transcripsimus frigidissimo. Verum in transcribendo non sumus secuti ordinem qui extat in veteri codice2, ea nimirum de causa, quod cum illum commodato haberemus pro exiguo temporis spatio, quæ utiliora videbantur ad ea primo calamum convertimus. Postea vero, inter transcribendum, animadvertimus omnia esse describenda. Itaque initium chartularii descriptum est in pagina 77, 78, tum quod sequi debuit extat in pag. 1 ; — et 79, 80, 2 ; — 86, 4 ; — 87 et seqq., 5 et seqq. ; — 90 et seqq. In margine autem uniuscujusque chartæ adnotatus est numerus ordinis quem obtinent in veteri codice.

steph. baluzius.