Confirmation par Louis V des possessions de Sainte-Croix et de l'immunité.
- a Recueil des historiens des Gaules et de la France11, tome IX, p. 660; d'après l'original.
- b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In nomine Domini Dei æterni et Sulvatoris nostri Jhesu Christi, Ludovicus, misericordia Dei rex. Si liberalitatis nostræ munimine quiddam conferimus beneficio, et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostro relevamus juvamine atque imperiali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter, transiendam et ad æternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque tam præsentium quam et futurorum sollertia, quia adiens vir venerabilis Arnulfus, Aurelianensis ecclesiæ humilis episcopus, seneritatem nostram, obtulit obtutibus nostris auctoritates prædecessorum nostrorum, videlicet serenissimi Karoli Imperatoris necnon Hludovici excellentissimi regis avi nostri, atque progenitoris nostri Klotarii magnifici regis, in quibus continebatur qualiter ei omnes res ecclesiæ suæ perpetualiter ad deserviendum confirmaverant, postulans atque humiliter obsecrans ut nos morem paternum sequentes, easdem res eidem ecclesiæ simili præcepto nostræ auctoritatis confirmaremus. Cujus nos petitionem benignam ratamque ducentes, id agere decrevimus. Res autem quas moderno tempore ipsa retinet ecclesia, hæ sunt : monasterium sancti Euvertii, monasterium sancti Lifardi, cum rebus quæ sunt in Pontivo et in Matisconensi pago, et in Provincia, ex eadem abbatia pertinentibus, quarum hæc sunt nomina : in Pontivo villa Rahis cum omnibus sibi rebus pertinentibus ; monasterium S. Maximini Monachorum ; item capella sancti Maximini juxta murum ; monasterium sancti Petri virorum ; monasterium sancti Petri puellarum ; monasterium sanctæ Crucis Gargogilensis ; monasterium sancti Aviti ; cella sancti Privati, sancti Petri Tauriacensis, sancti Saturnini, sanctæ Mariæ Draviacensis, item sanctæ Mariæ fabricatæ ; item sancti Johannis, sancti Marcelli, sancti Martini Crevensis ; item sancti Martini, quæ est prope murum ipsius civitatis, S. Laurentii, sancti Gervasi, Puteum sancti Sigismundi ; sancti Vincentii, sancti Sergii ; Buccus monasterii ; campum Bellum, Screonas ; Marogilum, Prisciniacum, cum rebus omnibus ad prædicta monasteria et ad cellas pertinentibus. Sunt etiam hæ : Silviniacus, Pedeverius, Bullus, Masciacus, Rofiacus, Sennonaus, Castellanus, Vetus mansiones, et Novavilla ; Liminiacus, Buxiacus, Nemaus, Cautionus, Cambonus, Gaverdonus, et alodus quem Karolus imperator seremissimus Theodrado dedit ad proprium, et isdem Theodradus memoratæ ecclesiæ delegavit. Item res cum mancipiis quas Deotimus et Agius ceterique venerabiles episcopi et alii Dei fideles eidem contulere ecclesiæ. Res autem quas jamdictus imperator Karolus eidem reddidit ecclesiæ, et postea gloriosus Rex Hludovicus suo confirmavit præcepto hæ sunt : Basilicas, Ulmetus, Perpetiacus, Gevenoilus, Marogilus, Lidiacus, Cadonnus, cum villis ad se pertinentibus, Buxerola, Vienna, Limogilo, Silviniaco, cum aliis rebus et mancipiis ad easdem villas pertinentibus. Nos quoque utilitati ipsius ecclesiæ, auctore Deo, adminiculum ferre cupientes, ob amorem Dei et memoriam avi nostri et genitoris, prædecessorumque nostrorum regum videlicet Francorum, necnon et stabilitatem regni, addimus res quæ Karolomannus rex eidem ecclesiæ reddidit. Sunt autem hæ : in pago Biturico villa quæ vocatur Caltesius, et altera quæ vocatur Marsiacus in pago Nevernensi, ad eundem Caltesium pertinens sive Pauliacum, cum omnibus longe lateque aut prope positis pertinentibus et familia utriusque sexus ; in pago etiam Blesiaco villa quæ vocatur Curtis, quam nuper sæpedictæ ecclesiæ Odo comes reddidit cum omnibus ad eam pertinentibus, consentiente Hugone Franchorum duce ; beneficium etiam quoddam Gauzfridi comitis, quod idem Hugo Arnulfo, ejusdem ecclesiæ præsuli, consentiente eodem Gauzfredo, reddidit. Memoratas igitur cellas, monasteria et villas cum nonis et decimis, quas ipsa ecclesia de comitatu et de aliis villis, quæ in beneficio continentur, accipere consuevit, seu alias cum rebus omnibus et mancipiis ad se pertinentibus, quas modo et tunc jure et legaliter ipsa tenebat ecclesia, nostra regali potestate per hoc nostræ celsitudinis præceptum eidem denuo confirmamus ecclesiæ, ut hoc nostræ auctoritatis præcepto præfatus pontifex et futuri sæpedictæ ecclesiæ pontifices per omnia et in omnibus quæ sibi necessaria fuerint utantur et defendant et liberum exinde et ex aliis rebus, quæ eidem ecclesiæ a fidelibus Dei conlatæ sunt, habeant potestatem. Obtulit interea jamdictus venerabilis præsul Aurelianensis ecclesiæ obtutibus nostris auctoritatem immunitatis prædecessorum nostrorum regum videlicet atque imperatorum, in qua erat insertum quod præfixus genitor noster et nominatissimus avus noster prædecessoresque corum reges videlicet Franchorum, ecclesiam Sanctæ Crucis, cui auctore Deo ipse venerabilis episcopus præest, sub suo munimine et defensione consistere fecissent, et eorum immunitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine judiciariæ potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia. Ob rei tamen firmitatem postulavit nos jamdictus venerabilis episcopus ut paternum morem sequentes, nostræ immunitatis præceptum eidem fieri censeremus ecclesiæ. Cujus petitionibus iterum libenter annuimus, et hoc nostræ immunitatis præceptum pro divini cultus amore, et animæ nostræ remedio, ad ipsam sanctam sedem fieri decrevimus, per quod præcipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate aut nullus ex fidelibus nostris tam præsentibus quam et futuris in ecclesias aut loca seu reliquas possessionnes, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri juste et legaliter memorata tenet ecclesia, nec in eas res, quæ deinceps à catholicis eidem conlatæ fuerint ecclesiæ, ad causas audiendas, vel freda aut tributa teloneaque exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiæ tam ingenuos quam servos, super terram ipsius commanentes distringendos, seu alias redibitiones, ant inlicitas occasiones [requirendas] nostris et futuris temporibus ingredi audeat : neque ea quæ supra memorata sunt exigere penitus præsumat ; sed liceat præfato præsuli suisque successoribus res prædictæ ecclesiæ cum monasteriis, cellis, villis sibi subjectis, et rebus omnibus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, una cum telonei medietate, sive porta Parisiaca, sicut in præcepto avi nostri prædecessorumque nostrorum continetur, vel etiam nonis vel decimis de quibuscumque locis vel pagis sibi pertinentibus, sub tuitionis atque immunitatis nostræ defensione, remota totius judiciariæ potestatis inquietudine, quieto ac libero ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, et pro incolumitate nostra, seu etiam totius regni à Deo nobis conlati ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi stabilitate, una cum clero et populo sibi subjecto Dei immensam jugiter exorare clementiam, et quidquid de præfatis rebus ecclesiæ jus fisci exigere poterat, in integrum eidem concessimus ecclesiæ, scilicet ut perpetuo tempore in eodem loco Deo famulantibus ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum sit. Illud quoque nostro huic præcepto interseri placuit, ut si aliquis per tot annarum curricula vel a tempore domni et genitoris nostri Hlotarii, et piæ recordationis avi nostri Hludovici scilicet ac Karoli Magni usque ad hoc tempus aliquid ex rebus vel mancipiis jamdictæ ecclesiæ, quolibet malo vel perverso ingenio, vel persecutione aliqua imminente, seu qualibet tarditate vel negligentia interveniente, invadendo vel subtrahendo abstulit ; vel si quislibet ex prædictæ ecclesiæ mancipiis quocumque malo ingenio a servitio ipsius se occultavit vel subtraxit aut fuga lapsus est, et hoc prælatus ipsius ecclesiæ vel sui successores approbare una cum advocatis vel testibus idoneis potuerint, ita per hoc celsitudinis nostræ præceptum approbent, et in integrum quæ sua fuerint ipsa recipiat ecclesia sine alicujus contradictione vel intromissione potestatis. Hoc vero nostræ auctoritatis præceptum, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et à fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ per diuturna conservetur tempora, manu propria subterfirmavimus et anuli nostri impressione insigniri jussimus.
Signum domini Hludovici gloriosissimi regis Francorum.
Ego Arnulfus, ad vicem domni Adalberonis archiepiscopi atque archicancellarii, recognovi.
Actum