Convention entre Sainte-Croix et Saint-Père-de-Chartres au sujet de la dîme de Nids.

  • a Cartulaire de Saint-Père-de-Chartres, Guérard (éd.), tome II, p. 445.
  • b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après b.

Quoniam rerum gestarum memoria litteris veracius et sine errore recolitur, utile duximus nos, scilicet capitulum Sancte Crucis, et abbas sancti Petri Carnotensis, pactum societatis, que inter nos in capitulo nostro ab omnibus concessa est, litterarum memorie commendare. Notum sit igitur successoribus utriusque partis, quod abbas sancti Petri Carnotensis Willelmus sepius nos adierit, negans ut medietatem decimarum terre, quam terram ecclesie sue dederat rex apud Niz, quas decimas juris ecclesie nostre manifestum est esse, ipsi ecclesie sue concederemus. Cujus petitioni non statim adquievimus ; sed tandem considerantes quod multis expensis et magno labore terram illam, que deserta fuerat, excoluissent, et quod pluribus donis potentes vicinorum castellorum eis parcare conveniat ; et insuper intelligentes quod per eos ipse decime fidelius exigentur et servabuntur, peticioni eorum tali pacto adquievimus, ut ipsi ecclesiam que ibi facienda erat de suo facerent, et nos medietatem reddituum haberemus ; et si sacerdos ibi ponendus esset, per prepositum nostrum et per monachum obedientiarium, prius nobis, deinde illis presentaretur, neque absque utrorumque consensu ibi constitueretur. Similiter et graneam in qua decima colligenda fuerit ipsi de suo facerent ; decimarius vero, qui decimam ad graneam deferre deberet, a nobis et ab illis ponendus esset, et utrisque fidelitatem faceret. Quod si duo ponendi essent, ipsi unum et nos alterum poneremus ; et suus nobis et noster illis fidelitatem faceret, quod fideliter decimam conservaret. Cum autem custodiende granee custodes ponentur, nos nostrum ponemus et de nostra parte conducemus, et ipsis monachis fidelitatem faciet ; et si ipsi monachi servientem posuerint ad custodiam ipsius granee, nobis fidelitatem faciet. Si autem ipsi monachum ponere voluerint ad custodiam granee, faciant ; nobis tamen per servientem unum fidelitatem faciat. Et si nos canonicum nostrum ad custodiam granee ponere voluerimus, similiter per unum servientem monachis fidelitatem faciat. Postquam vero decima excussa fuerit, cum mina dividatur, et farragium similiter equaliter. Hoc pactum factum est in capitulo Sancte Crucis in presentia domni Ludovici regis , presente Johanne Aurelianensi episcopo. Affuerunt etiam testes, ex parte canonicorum : Stephanus decanus, Archembaldus subdecanus, Seguinus precentor, Buchardus archidiaconus, Gislebertus archidiaconus ; ex parte vero ecclesie Sancti Petri Carnotensis : Willelmus abbas, Willelmus prepositus ecclesie Carnotensis, Hugo prepositus, Hugo archidiaconus Blesensis, Philippus subdecanus sancti Aniani, Warinus capicerius, Salomon canonicus sancte Marie. In conducendo presbitero canonici sancte Crucis nichil dabunt.