Manassé, évêque d'Orléans, confesse avoir donné au monastère de Marmoutiers, sans le consentement du chapitre, l'église de Josnes, à laquelle ce monastère n'a aucun droit.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 333.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego M[anasses], Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis, omnibus notum fieri volo quod sine conveniencia et assensu capituli ejusdem ecclesie, concessi monachis Majoris monasterii ecclesiam de Jaona, et occasione concessionis mee eam sibi vendicare nituntur. Nichil enim juris unquam ante concessionem meam in eadem habuerunt, nec nunc habent, nisi quod de sola concessione mea videntur habere. Ego enim eripui eam de manibus duorum laicorum, Garnerii videlicet Bisol et Imbaldi Rufi, per sententiam excommunicationis a bone memorie Eugenio papa in laicos ecclesiarum detentores generaliter latam. Quorum filiis clericis, Hugoni scilicet Bisol et Gaufredo, quod illi percipere consueverunt in ecclesia illa in elemosinam concessi. Sciant etiam universi quod monachi corporalem predicte ecclesie possessionem nunquam habuerunt, quia nec ego nec alius nomine meo monachis corporalem illius ecclesie possessionem, vel alicujus beneficii seu poss[ess]ionis alicujus ad eam pertinentis assignavi.