Confirmation par l'évêque d'Orléans de l'acte précédent, joignant à la donation la partie que lui-même possède et celle d'Arraud.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 353 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Manasses, Dei permissione victoriosissime Crucis ecclesie minister humilis, notum fieri volumus fidelibus universis tam futuris quam presentibus, quod canonicorum de Firmitate Abreni peticioni adquiescentes, gratum impertientes assensum, ecclesiam de Naim quam a manu capituli Sancte Crucis censualem receperunt eisdem canonicis et ecclesie beati Bartholomei confirmavimus et in perpetuum integre possidendam concessimus. Partem etiam illam prefate donavimus ecclesie quam nobis retinueramus et Arraudo, qui eam jure hereditario reclamabat, ad censum decem solidorum, nobis et quibuscumque nostra voluntas fuisset, singulis annis reddendorum, quamdiu viveret donaveramus ; videlicet ut hoc modo a manu laicali eam rethrahere et redimere possemus. Quamdiu autem Arraudus vixerit, partem istam prout ei concessimus possideat, atque ecclesie Beati Bartholomei et canonicis annuatim censum reddat prenominatum, et post ejus decessum totum absque aliqua heredum ipsius reclamatione et calumpnia ad prefatos redeat canonicos, in eadem libertate et quiete qua et alie ecclesie que proprie ad Sancte Crucis capitulum spectare videntur consistunt. Eo siquidem tenore prefatam eis concessimus ecclesiam ut singulis annis octavo die triginta solidos Aurelianensis monete capitulo Sancte Crucis persolvant, qui die inter clericos ad processionem euntes dividantur. Ecclesia vero libera et quieta permaneat absque circada et sinodo et aliqua exactione episcopi, archidiaconi, archipresbiteri. Si vero casu aliquo contigerit quod census ad predictum non reddatur terminum, utramque ecclesiam videlicet de Firmitate et de Naim tam diu ex pacto a divino interdicimus officio, donec census cum condigna satifatione reddatur. Preterea singulis annis libram cere persolvant ad anni novi illuminationem. Quod ne queat latere posteros ut ecclesia de Firmitate hoc donum et universa quibus dotata est liberius et firmius possideat, scripto commendavimus et sigilli nostri actoritate corroborari precepimus. Actum publice in capitulo Sancte Crucis, astantibus majoribus personis Simone decano, Girardo cantore, Zacharia subdecano, Radulfo capicerio, Buccardo archidiacono. Datum per manum Algrini cancellarii. .