Lettres de l'évêque de Chartres relatives à l'accord de 1173, entre Sainte-Croix et Hubert de Péronville, précisant les conditions de la pêche.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 377 ; mention Scriptum.1
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In Domine Domini et salvatoris nostri.
Ego Johannes, Dei
gratia
Carnotensis ecclesie minister humilis, omnibus in
perpetuum.
Universis tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quod cum inter can
nicos Sancte Crucis Aurelianensis et
Hubertum de Spesunvilla contentio diu versaretur super
hominibus de villa Galli, quos idem
Hubertus in curia sua justiciare extra predictam villam ad
mansiones suos de jure sibi contingente se dice[re]t et medietatem aque et
piscature quantum territorium de villa Galli extenditur sui
juris esse assereret, canonicis in contrarium proponentibus, consilio bonorum
virorum in presentia nostra Deo volente sic inter eos compositum est.
Recognovit predictus Hubertus medietatem surpradicte
piscationis et aque juris canonicorum fuisse et esse debere, et tam predictam
aquam quam piscaturam cum sua medietate communicari voluit.
Si vero, quum aqua communis esse dinoscitur, aliquid canonicis et
Huberto emolumentum inde comparatum fuerit, de utriusque
partis consensu ipsis equaliter dividetur.
Servientem sue partis custodem canonici ponent, Hubertus
vero et heres suus similiter suum.
Quorum uterque [tam] canonicis quam ipsi Huberto et heredi
ejus fidelitatem exhibebit tantum pro consuetudinibus sibi proprie
pertinentibus.
Harundinetum quoque quod hospites ejusdem ville ad usus suos dinoscuntur habuisse
libere possidebunt, ita tamen quod ipsum nec vendere nec dare poterunt alicui.
Hoc quoque quod de eo residuum forte supererit, commune erit.
Id etiam consensu utriusque partis superadditum est quod, finito termino
venditionis piscature aque, pars partem conveniet et infra quindecim
dies præ conventionem ad locum certum et diem ministerialis capituli et
Huberti vel aliquis loco ejus in eadem villa
Galli convenientes, scriptoribus piscature hinc inde
adductis tam ab scriptoribus quam a venditoribus fide data quod in dampnum partis
alterutrius nichil sit promissum vel datum, piscatura emptori plus offerenti,
salvo utriusque partis commodo, concedetur.
Hanc autem compositionem sub periculo fidei sue et juramenti quod tam seipsum
quam filium suum Ar[chembaldum] in presentia
Aurelianensis capituli prestitisse nobis confessus est,
tam se quam filium suum fideliter observaturum promisit, et omisso sigillo comitis
The[obaldi], quod canonicos carte sue
imposituros ex promisso asserebat, nostro id et capituli
Aurelianensis sigillo confirmari postulavit.
Concessit etiam Hu[bertus] quod memoratos hospites extra
villam Galli in jus de cetero minime traheret, sed infra
villam congruis temporibus et competenti die eos placitaret.
Quia vero ne predictus Hu[bertus] vel ejus heredes in jus
ecclesie manus extenderet precavere nos oportuit, consuetudines in eadem villa
sibi proprie pertinentes subscripsimus.
Oblatas igitur pro singulis masuris habet