Lettre semblable de Bouchad, archidiacre d'Orléans.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 321.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Ego Burchardus, ecclesie
Carnotensis cancellarius et
Aurelianensis archidiaconus, universis ad quos
presentes littere devenerint nolum fieri volo quod donationem ecclesie de
Chilleriis, dilectissimis consanguineis et amicis meis
Hugoni decano et Manasse capicerio
Aurelianensis ecclesie factam, libenter et liberaliter
concessi, et in ea libertate in qua eam Ma[nasses]
Aurelianensis episcopus et predecessor meus Herbertus archidiaconus eis
possidendam concesserunt sicut in autentico eorum scripto continetur.
Ego quoque, amore eorum et precibus inductus, ut eam pacifice et incuncusse
quamdiu viverint possideant volui, concessi et approbavi et concessionem meam
sigilli mei karactere roboravi.
Actum