Don par l'évêque Manassé au chanoine Cadurcus de la tour romaine située devant la porte septentrionale de Sainte-Croix, et de la porte contiguë à cette tour et à sa maison.
- B Copie. Bib. nat. de France, Moreau 83: 22. Extrait du cartulaire de Sainte-Croix, fol. XLII 1º. Envoyé par D. G. G. Benédictin, le 27 mars 1765.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Bonum est ecclesiasticas persone illi committi possessiones, cujus
possunt fieri diligentia meliores.
Ego igitur Manasses, Dei
gracia
Aurelianensis episcopus, presentium et futurorum
noticie transmittimus quod dilectus noster Cadurcus, canonicus ecclesie Sancte
Crucis, nostram adiit presentiam suppliciter exorans quod
turrem illam1 factam opere
Gentilium que ante portam ecclesie Sancte
Crucis, a parte septentrionali sita est, et portam ipsam que turrem
domui sue continuat ei concederemus, eo quod domui ejus contigue [] videbantur ;
ipse vero vetustatem earum pro modulo suo, Deo volente, repararet in melius, tam
sibi in vita sua quam posterorum usibus postmodum profuturas.
Nos vero petitioni ejus digno contuentes assensu, prefatam turrem cum porta ei in
vita sua et successoribus domus personis ecclesiasticis in perpetuum concessimus,
ut amota omni calumpnia et contradictione domus et turris cum porta a
possessoribus inseparabiliter habeantur.
Quod ut firmum perenni memoria teneretur, donum istud a presentibus et sigilli
nostri fecimus impressione muniri.
Actum Aurelianis