Le chapitre de Sainte-Croix homologue l'acte précédent.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 385.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Hugo, Aurelianensis ecclesie decanus, totumque ejusdem ecclesie capitulum ad quoscumque littere iste pervenerint. Notum facimus universis quod relicta Reginaudi, quondam majoris de Bullo, invadiavit majoriam domino Henrico episcopo pro XXXta libris quas Reginaudus de redditibus episcopi solvere tenebatur. Domnus autem episcopus, uxoris et filiorum ejus paupertati compatiens, IIIIor modios silliginis annuatim dedit eis usque ad quinquennium persolvendos. Peracto vero quinquennio, tres modios dedit singulis annis sequentibus donec prefatas XXXta libras perceperit et de reemptione majorie ad voluntatem suam fuerit satisfactum. Quod ut ratum in posterum permaneret, nos ad preces domni episcopi testimonio litterarum et sigilli nostri karactere dignum duximus roborare. .