Application à l'anniversaire d'Eudes de Chanteleu des loyers de ses maisons claustrales.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 268.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

H[ugo] decanus Sancte Crucis et universum capitulum omnibus in perpetuum. Ut in nostris gesta temporibus robur perpetue stabilitatis obtineant et memoriam nosciture posteritatis attingant, consilio provisum est res sollempniter gestas sigillatis apicibus perhennari. Eapropter ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire, quod cum dilecto in Christo fratri et concanonico nostro Odoni de Chanteleu domos nostras claustrales, que fuerunt Giraudi de Lueniaco, dedissemus, insuper ut idem Odo ad refectionem domorum illarum, que manum meliorationis inevitabiliter requirebant, strenue laboraret, ipsi unanimi et concordi voluntate concessimus atque promisimus quod quicquid, ipso cedente vel decedente, de eisdem domibus habere poterimus pensionis, recurrente vocationis ejus die canonicis qui anniversario ejus intererunt fideliter distribuere satagemus. Ne ergo series hujus nostre concessionis oblivione depereat, vel, quod absit, malignitate mutetur, eam, ut perpetua stabilitate perduret, litterarum sigilli presentis patrocinio confirmamus. Actum .