Hugues, évêque d'Orléans, affecte a l'anniversaire de Jovin, maître des écoles d'Orléans, 40 s. de rente sur la rivière de Pithiviers-le-Vieil et 10 s. sur une maison désignée.
- A Original. Arch. dép. Loiret, G 244 ; mention Scriptum.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Hugo, Dei gratia
Aurelianensis episcopus, omnibus ad quos presentes
littere pervenerint in perpetuum.
Perfecte dilectionis reddit judicium, qui post vite presentis terminum, illis
quos sibi dum viverent honesta dilectio copulavit misericorditer suffragatur.
Unde tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod cum virum quondam venerabilem Jovinum, magistrum scolarum
Aurelianensium, dilectione plenissima curaremus
dum viveret amplexari, volentes etiam amicicia quam viventi exhibuimus circa
mortuum habundare, quadraginta solidos annui redditus possidendos in
perpetuum tam super terram quam super aquam quas a Galtero
majore, apud villam que Vetus Piveris appellatur, noscimur
comparasse, ob ipsius Jovini remedium et
salutem capitulo Sancte Crucis liberaliter assignamus,
canonicis qui celebrando ipsius anniversario intererunt dividendos ; statuentes
quod annis singulis,