Le doyen et le chapitre homologuent l'acte précédent.
- A Original. Arch. dép. Loiret, G 376 ; mention Scriptum
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Ego Fulco decanus et universum
Sancte Crucis Aurelianensis capitulum notum facimus
presentibus et futuris virum nobilem Galterium, domini regis
camerarium, de licentia venerabilis patris ac domini
Hugonis
Aurelianensis episcopi, necnon et de
voluntate nostra pariter et assensu, ecclesiam de Acheriis,
que infra murorum ambitum sita tam parrochianis omnibus gravis existere
noscebatur, quam sacerdoti introire volenti omnimodis importuna in locum alium
extra muros videlicet transtulisse, ubi presbiter et parrochiani liberum habeant
introitum, et accessum et jura parrochialia facile valeant adipisci.
Concessum autem fuit eidem Galterio ut primam partem
ecclesie veteris sibi retineat in capellam partemque sibi diruere liceat alteram,
eam tamen a laicis immunem usibus cum omni mundicia servaturo.
Quicquid autem obventionum proveniet in capella semper ad presbiterum majoris
ecclesie devolvetur.
Verum ne per translationem ecclesie detrimentum incurrat sacerdos aliquid, dictus
Galterius
duos boni hibernagii ad mensuram Acheriarum
modios annis percipiendos singulis et unum modium vini legitimi in
vinea sua de Acheriis ad mensuram ejusdem loci habendum
similiter annuatim et annis singulis