Isabeau, femme de Jean d'Alonne, abandonne à Sainte-Croix la menue dîme et les oblations de l'église de Nouan, longtemps disputées.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 355.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Ego Archambaudus dictus abbas de
Oliveto, omnibus presentes litteras inspecturis
in Domino salutem.
Ad universitatis vestre noticiam volumus devenire quod, ad preces dilecti nostri
Johannis, archidiaconi
Aurelianensis, coram ipso venimus apud
Noem, ubi domina
Isabel, uxor Johannis de Alona,
in nostra constituta presentia, quitavit eidem archidiacono et ecclesie
Sancte Crucis Aurelianensis in perpetuum minutam decimam
de parrochia de Noem et oblationes ejusdem ecclesie et
ejusdem ville, super quibus diu versata fuerat contentio inter dictum
archidiaconum et J. de Alona, virum ejus.
Fide etiam mediate et corporaliter prestita in manu sepedicti archidiaconi,
firmavit quod numquam ipsa vel alius per eam aut pro ea in predicta decima seu
oblationibus aliquid reclamaret.
In cujus rei testimonium et memoriam tam ad dicti archidiaconi quam dicte domine
petitionem presentem paginam scribi et sigilli nostri fecimus muniri