Accord entre Philippe-Auguste et les chanoines de Sainte-Croix1 : le roi percevra dans leur Bourg-Neuf la taille annuelle du pain et du vin et y aura droit de prise, mais la haute justice sera commune.
- B Bib. nat. de France, Moreau 112: 220; d'après le cartulaire fol. 36vº. Copie de Dom Gérou, 27 mars 1765.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum inter nos, ex una parte, et Fulconem decanum et capitulum Sancte Crucis Aurelianensis, ex altera, super vico eorum qui Burgus novus dicitur contentio verteretur super hoc quod annis singulis talliam panis et vini necnon et omnem aliam prisiam, sicut eam habemus in Aurelianensi civitate, magnam quoque justitiam in eodem vico propriam reclamaremus, predictis decano et capitulo contrarium asserentibus, tandem in hunc modum fuit ipsa contentio terminata. Nos panis et vini talliam in eodem vico singulis annis percipiemus, omnemque prisiam sicut in Aurel[ianensi] civitate eam habemus in ipso vico similiter sumus habituri. De magna vero illius vici justitia, sic est compositum quod nobis et dicto capitulo communiter et equaliter remanebit, ita quod ab assisiariis nostris qui pro tempore Aurelianenses tenebunt assisias et ab ipso capitulo serviens quidam annis singulis eligetur qui nobis et dicto capitulo eamdem fidelitatem faciet, et tam nobis quam ipsi capitulo eodem modo per omnia super magna justitia exhibebit, ita tamen quod ad illam justitiam manum non apponet aliquis alius, et preter ipsum de ea nemo se penitus intromittet. Sciendum preterea omnes redditus dicti vici et universam justitiam preter magnam predicto capitulo integre et libere perpetuo remansisse, ita quod a nobis prorsus inde [nil] poterit reclamari. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri authoritate presentem paginam confirmamus.
Actum Aurelianis