Payen, sous-doyen d'Orléans, jure d'observer l'ordonnance de transaction rendue par l'évêque relativement aux biens du sous-décanat, pendant la vacance duquel ledit évêque avait donné ces biens au chapitre1.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 441.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Paganus,
Aurelianensis subdecanus, omnibus ad quos
presentes littere pervenerint imperpetuum.
Universitati vestre notum facio quod cum, super eo quod de
Aurelianensi subdecanatu a felicis memorie Hugone, quondam
Aurelianensi episcopo, factum et statutum fuerat,
inter venerabilem patrem Manassem,
Aurelianensem episcopum, ex una parte,
et decanum et Aurelianense capitulum, ex altera, contentio
verteretur, ipse decanus et capitulum super ipsa contentione ejusdem episcopi se
supposuerunt per omnia voluntati.
Cum autem ipsum subdecanatum in manu sua vacantem et liberum ipse teneret
episcopus, et tempore vacationis juxta bonorum virorum consilium ordinasset
taliter de eodem, quod prebendam, que subdecanatui annexa semper extitit,
manutergii feodum in cena Domini, vineam que dicitur
Petrosellum, pratorum arpenta duo ad villam
sita que Marolium nominatur, Vallem
cum universis ad grangiam pertinentibus ab antiquo et nihil aliud retinuisset
subdecanatui, et universas res alias, ubicunque positas, que ad subdecanatum modis
spectaverant quibuscunque, integre capitulo contulisset, ego nunc
Aurelianensis subdecanus, cui post ordinationem istam
subdecanatum ipsum noscitur contulisse, huic ordinationi non consentiens, super
subdecanatu contra capitulum movi postmodum questionem cujus questionis contentio
per transactionem coram episcopo prenotato taliter est sopita.
Prebendam quam subdecanatui dixi semper annexum extitisse, predictum in cena
Domini manutergii feodum, prefatam vineam quam dixi
Petrosellum nuncupari, memorata pratorum arpenta
duo, jus patronatus in ecclesia sancti Martini de
Area et quidquid in ea ad jus pertinet patronatus necnon magnam in
claustro ejusdem ecclesie justitiam, salva tamen illa justitia capitulo que
pertinet ad censivam, Vallem cum universis ad grangiam
pertinentibus ab antiquo, et preterea universa que tam apud
Vallem quam apud Capellam, excepta
tantummodo vini decima, capitulum propria possidebat, sive in fundo
terre, sive in decimis et terragio, et in omni justicia, et in censu, et in
relevationibus, et in omni re, et in omni jure, excepta quoque tam bladi quam vini
decima ad prebendam Johannis
archidiaconi Belsie pertinente, subdecanatus integre
et quiete perpentualiter obtinebit : ita tamen quod de propria vinea, infra
porprisiam suam ab antiquo sita, decimam aliquam non persolvet ; ita etiam quod
circa dignitatem nichil est penitus immutatum, sed illesa prorsus et integra
dignitas permanebit, et ratione dignitatis, in rebus per hanc transactionem
subtractis subdecanatui, nichil prorsus poterit vendicare.
Universa vero jura alia seu emolumenta, ubicumque posita, que ad subdecanatum
modis quibuslibet spectaverunt, vel etiam excogitari possunt aut poterunt
spectavisse, capitulo remanserunt integra et irrevocabiliter perpetua possidenda,
ita quod nullus de cetero subdecanus jus in eis aliquod reclamabit.
Ego igitur hanc transactionem, in supradicti episcopi factam presentia, juramento
corporaliter prestito me promisi bona fide firmiter servaturum, hoc statuto quod
simile prestare tenebitur juramentum quisquis in ecclesia Sancte
Crucis instituetur de cetero subdecanus.
Eandem etiam transactionem sepefatus approbavit episcopus, et eam tam ad meam
quam ad capituli voluntatem et petitionem sigilli sui karactere confirmavit.
Ego quoque, ut ipsa transactio rata maneat et penitus inconcussa, presentes
litteras sìgilli mei feci karactere roborari.
Actum