Le seigneur de Courtalain désigne Guillaume Gauche et sa famille pour appartenir à Sainte-Croix, en vertu du contrat de janvier 1221.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Odo Borrelli, dominus de Cort Alain, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum ego ecclesie Aurelianensi dedissem et concessissem unum hominem de corpore et uxorem ejus cum eorum aliis de familiis, necnon cum teneuris et possessionibus eorumdem et insuper duo arpenta terre, que omnia per consilium venerabilis viri Ade Breon, Aurelianensis archidiaconi, prefate ecclesie tenebar assignare, ego, de assensu et voluntate dicti archidiaconi, Willelmum Gauche et Johannam, uxorem ejus, cum ipsorum filiis quos habebant in presenti et quos habere poterunt in futurum et cum omnibus rebus tam mobilibus quam immobilibus quas possidebant, prenominate ecclesie assignavi ; que omnia ad eamdem ecclesiam pleno jure cum omni districtu et consuetudine ac justicia, sicut ego eadem possidebam, in perpetuum pertinebunt, in quibus ego vel heredes mei nichil juris poterimus reclamare. Quam donationem et elemosinam Margarita, uxor mea, et filii nostri, Odo videlicet et Johanna, voluerunt, et ipsa Margarita, uxor mea, liberaliter fide media approbavit. In cujus rei testimonium presentes litteras confici et sigilli mei feci munimine roborari. Actum .