Guillaume Ducoin, cordonnier, vend sa maison du cloître Saint-Pierre-le-Puellier au chanoine Lucas pour les nourriers de Sainte-Croix au prix de 12 livres parisis.
- A Original sur parchemin. Arch. du Loire, G 268.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Universis presentes litteras inspecturis Robertus de
Marciliaco, officialis Aurelianensis,
salutem in Domino.
Noverint universi quod Guillermus de Cuneo, cordubanarius,
in nostra presentia constitutus, recognovit se vendidisse venerabili viro magistro Luce, canonico
Aurelianensi, ad opus nutritiorum ejusdem
ecclesie, unam domum quam babebat in claustro Sancti Petri
Puellarum, ante domum defuncti Stephani de
Branlis in censiva Beati Dionisii sitam, pro
duodecim libris parisiensium, de quibus idem
Guillermus se tenuit pro pagato, fide media promittens quod
in dicta domo nichil decetero per se vel per alium reclamaret.
Hanc autem vendicionem Petronilla, uxor ejus, fide media
voluit et laudavit, abrenuncians omni juri, si quod habebat, in dicta domo racione
sui dotalicii vel alio quocumque modo.
Similiter Petrus, frater dicti
Guillermi, dictam vendicionem coram nobis fide media
voluit et landavit, et pro dicto Guillermo
coram nobis plegius exstitit quod dictam domum dicto magistro et nutriciis
secundum consuetudinem Aurelianensem bona fide
garantiret.
In cujus rei memoriam et testimonium ad peticionem partium presentes litteras
fieri fecimus et sigillo Aurelianensi roborari.
Actum