Règlement entre l'évêque, le doyen et les archidiacres pour le partage des amendes et autres revenus de juridiction ecclésiastique.

  • B Copie vidimée (1468). Arch. dép. Loiret, G 483.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Philippus, Dei gracia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod de consensu Aurelianensis capituli inter vos, ex una parte, et decanum et ceteros archidiaconos Aurelianensis ecclesie, ex altera, super proventibus jurisdictionis ecclesiastice composicio in perpetuum valitura intercessit in hunc modum videlicet quod omnis emenda omnisque proventus qualitercumque provenerit ad archidiaconos vel mandatum ipsorum eorumdem erit in solidum et nichil omnino poterit in eis episcopus reclamare. In illis vero omnibus que ad episcopum vel ejus mandatum vel ad alium per ipsos occasione delicti vel amende qualitercumque provenerint, archidiaconi medietatem habebunt, infra mensem a tempore receptionis sibi persolvendam. Ad bona autem intestatorum non poterit episcopus vel ejus mandatum manum extendere, sed archidiaconi tantum vel mandatum eorumdem. Episcopus autem, sed non officialis, de emendis que per curiam suam levande fuerint poterit partem remictere vel eciam totum, si tamen hoc sibi videbitur faciendum, bona fide, non ut archidiaconorum diminuat portionem ; hoc idem eodem modo poterunt procuratores episcopi facere, quando eos constituerit quia sit longius adfuturus. Si quando per episcopum vel ejus mandatum lata fuerit interdicti vel excommunicationis sententia in aliquem, et delata fuerit causa adsuperiorem, prosequente episcopo negocium, si archidiaconus partem voluerit habere in emenda, expensa in prosecucione negocii ab ipso facta prius deducetur. Quicumque fuerit officialis episcopi vel vices ejus geret, et procuratores etiam ipsius, quando longius erit adfuturus, infra mensem postquam fuerit episcopus requisitus ab archidiaconis, vel majori parte ipsorum, per fidelitatem episcopo prestitam episcopo repromittent, presentibus archidiaconis vel aliquibus ipsorum, si voluerint interesse, quod secundum formam prevocatam erga archidiaconos fideliter se habebunt. Episcopus vero qui pro tempore fuerit, quando ab archidiaconis fidelitatem recipiet, specialiter eis hoc inter cetera tamquam hominibus suis repromittet quod compositionem istam bona fide faciet observari. In hujus autem rei fidem, robur et testimonium presentem paginam litteris annotatam sigilli nostri fecimus munimine roborari. Actum .