Vente au chapitre au prix de 40 livres parisis d'un arpent de vigne à « Orz1", par Adam de la Barre.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 277.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod in nostra presentia constituti Adam de Barra, clericus, unum arpentum vinee quod dicebat se habere apud Orz, in censiva Sancte Crucis Aurelianensis sita, vendidit et in perpetuum quitavit venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensi pro quadraginta libris parisiensibus, de quibus se tenuit coram nobis integre pro pagato in pecunia numerata, renuncians omni exceptioni pecunie non numerate, fide in manu nostra prestita promittens quod contra dictam venditionem per se seu per alium quacumque ex causa venire imposterum nullatenus attemptabit, immo dictum arpentum vinee dictis decano et capitulo et illis qui ab ipsis causam habebunt possidendi legitime garentiet contra omnes. Hanc autem venditionem Johanna, mater dicti Ade, Petrus Guitart, Acelina ejus uxor, Stephanus Guitart et Maria ejus uxor volentes et liberaliter approbantes per fidem suam in manu nostra prestitam, Isabella et Radulfus et Hugo, liberi ipsius Johanne, fratres dicti Ade, per sacramentum prestitum ab ipsis coram nobis promiserunt quod in dicto arpento vinee per se seu per alios nichil de cetero reclamabunt, nec facient reclamari. Quia vero dictus Hugo, frater dicte Ade, erat adhuc in minori etate constitutus, ut dicebatur, predicti Adam clericus, frater ejus, et Stephanus Guitart, sororius, eidem Hugoni manuceperunt pro ipso Hugone, minore ut dictum est, quod idem contra dictam venditionem non veniet in futurum, et quod dictus Hugo, quando ad etatem legitimam devenerit, ipse concederet venditionem predictam. Et de hoc faciendo dicti Adam et Stephanus, sororius ejus, omnia bona sua tam mobilia quam immobilia predictis decano et capitulo coram nobis in contraplegium assignarunt. Actum ad requisitionem partium .