Vente au chapitre pour 4 livres parisis de 4 mines de terre à Hunau1.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 329.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis
Aurelianensis
salutem in Domino.
Noverint universi quod constituti coram nobis Johannes, gener defuncti Raginaldi
Bordier, et Sebilla
ejus uxor, Stephanus Lormerius, Johanna, ejus uxor, et Maria, relicta Raginaldi Bertheri,
soror dicti Stephani, vendiderunt penitus et in
perpetuum quitaverunt quatuor minatas seminature terre ad mensuram
Aurelianensem quam se habere dicebant apud
Unolium in censiva Sancte Crucis
Aurelianensis sitas, pro quatuor libris parisiensium, de
quibus se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis, viris venerabilibus decano et
capitulo Aurelianensibus ; et promiserunt dicti
Johannes et Sebilla
ejus uxor et dicti Stephanus et Johanna ipsius uxor et dicta
Maria per fidem in manu nostra prestitam super hoc corporalem quod contra venditionem et quitationem istam decetero,
dotalicii nomine seu etiam qualibet alia ratione, per se vel alium venire
nullatenus attemptabunt, immo dictam terram dictis decano et capitulo seu etiam ab
ipsis causam habentibus dicta fide ad usus et consuetudines
Aurelianenses legitime garantient contra omnes.
In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo
Aurelianensis curie fecimus sigillari.
Actum