Aubour, mairesse d'Ormoy pour Sainte-Croix, engage à réméré au chapitre sa mairie, sauf Dhuilet et les censives de la Juines, pour 120 livres parisis.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 350 bis.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Petrus, officialis curie Senonensis, in Domino salutem. Noveritis universi quod in nostra presentia constituta domina Auburgis, majorissa de Ulmeio, confessa est coram nobis se obligasse mortuo pignori majoriam suam de Ulmeio in terra Sancte Crucis Aurelianensis et omnia ad eandem majoriam pertinentia, exceptis terra de Doeleto et censivis que sunt in riparia de Juinie, venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensibus pro centum et viginti libris parisiensium, quam majoriam tenet in feodum, ut dicit, a decano et capitulo supradictis, de patrimonio suo moventem, de qua pecunia se tenuit coram nobis totaliter pro pagata. Obligationem ipsam voluerunt, approbaverunt et consensserunt filii ejus et heredes, videlicet Reginaldus, miles, prior natu et Petrus armiger, promittentes tam mater quam filii per fidem a singulis eorum in manu nostra prestitam quod contra istam obligationem venire nullatenus attemptabunt nec quoquomodo dictos decanum et capitulum occasione hujusmodi pignoris molestabunt nec procurabunt molestari, inmo camdem obligationem sic factam eis garantisent contra omnes contra quos debent garantire. Nullum etiam servicium facient capitulo pro dicto feodo dum pignus durabit, inmo ab ipsius feodi servicio durante pignore remanebunt inmunes. Promiserunt insuper quod pignus predictum luent infra annum postquam de luendo pignore ex parte capituli fuerint requisiti. Poterunt siquidem mater et filii, vel etiam filii de assenssu matris viventis, vel si ipsam contigerit decessisse quandocumque voluerint, predictam reddimere majoriam. Promiserunt etiam mater et filii per fidei prestite vinculum supradicta omnia firmiter tenere et inviolabiliter observare. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras, ad petitionem dictorum Auburgis, Reginaldi et Petri, sigillo Senonensis curie fecimus sigillari. Actum .