Aubour d'Ormoy vend au chapitre pour 180 livres parisis la mairie du Mesnilgiraud.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 350 bis.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Gilo, Dei gracia
Senonensis archiepiscopus, universis presentes
litteras inspecturis eternam in Domino salutem.
Noverit universitas vestra quod in nostra presentia constituta nobilis mulier
Auburgis de Ulmeio, Senonensis
dyocesis, confessa est coram nobis quod ipsa majoriam suam quam habebat, ut
dicebat, in terra Sancte Crucis Aurelianensis in territorio
de Manso Giraudi, Senonensis
dyocesis, de patrimonio suo et de feodo capituli
Aurelianensis moventem, et quicquid ad majoriam pertinet,
videlicet vecias, districta, emendarum investituras, bonaciones et
clamores et alia singula que ad majoriam illam pertinent viris venerabilibus
decano et capitulo Aurelianensibus pro centum et
octoginta libris parisiensium vendidit et concessit, super quibus
centum
octoginta libris eadem Auburgis coram nobis est
confessa in pecunia numerata sibi esse totaliter satisfactum, fide data promittens
coram nobis quod contra venditionem ita factam per se vel per alium venire
nullatenus attemptabit, nec decanum et capitulum antedictos super majoria illa
neque super pertinentibus ad majoriam molestabit aliquatenus, nec procurabit per
alium molestari, immo majoriam et singula ad majoriam pertinencia decano et
capitulo Aurelianensi, ad usus et consuetudines
Francie garentizabit contra omnes.
Confessa est etiam coram nobis Auburgis predicta quod,
empcione et vendicione majorie et ad majoriam pertinentium ita factis, ipsa
majoria et eorum (sic) que pertinent ad majoriam in manu M[anasse], decani
Aurelianensis, nomine capituli
Aurelianensis se devestivit, decanum et capitulum
antedictos investiendo.
In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad requisicionem dicte
Auburgis sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Actum Senonis