Guy, archevêque de Bourges, reconnaît les libertés de l'église de Maray et restitue
à l'archidiacre de Sully 10 sous tournois indûment exigés comme quête du curé de
Maray.
a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd.
Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.
In nomine Domini Amen.
Anno ejusdem Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo, mense
septembris, die mercurii ejusdem mensis in festo beati Mathei apostoli,
indictionesexta, pontificatus domini Nicholay pape tertii anno
primo.
Per hoc publicum instrumentum pateat omnibus evidenter quod in presentia mei,
magistri Johannis de Altavilla, publici auctoritate domini
pape notarii, et testium subscriptorum, reverendus in Christo pater frater
(sic)Guido, Dei gracia
Bituricensis archiepiscopus,
Aquitanie primas, dixit et confessus fuit quod ei
legitime constabat tam per antiqua instrumenta quam per testes ydoneos et
fidedignos quod ecclesia de Mazeyo,
Bituricensis dyocesis, que spectat ad presentacionem
decani et capituli ecclesie Aurelianensis, libera et
immunis est et esse debet ab omni exactione, questa, procuratione, synodo et a
parata archidiaconi et archipresbiteri, racione receptionis et procuracionis
consuete que debetur a capitulo Aurelianensi cuilibet
archiepiscopo Bituricensi semel in vita in ecclesia
Aurelianensi.
Et quia dictus dominus archiepiscopus in sua novitate receperat a dicto rectore
de Mazeyo, Bituricensis dyocesis,
decem solidos turonensium ratione queste quam consuevit habere a
rectoribus ecclesiarum dicte dyocesis Bituricensis, idem
dominus archiepiscopus reddidit domino Roberto de Chanlitre,
archidiacono Soliaci in ecclesia
Aurelianensi et canonico
Bituricensi, dictos decem solidos nomine et
vice dicti rectoris.
Actum anno, mense et die predictis, in domo fratrum predicatorum
Bituricensium, presentibus venerabilibus viris decano
Bituricensi, magistro
Bovino, priore de Salis
Bituric, dicto domino Roberto de
Chanlitre, magistro Andrea de Sancto
Porciano, archidiacono de Borbonio,
magistris Renerio de Senonis, Johanne de
Bregniaco, Johanne de Paris, canonicis
Bituricensibus, testibus vocatis et rogatis, et
aliis.
Ruche : Fleur de Lys fleurie
Et ego predictus magister Johannes de Altavilla, publicus
auctoritate domini pape notarius, premissis presens interfui et de mandato dicti
domini archiepiscopi presens instrumentum confeci et scripsi et in publicam formam
redegi signoque meo signavi rogatus.