Robert, évêque d'Orléans, amortit au chapitre ses nouvelles acquisitions de Moret.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 365.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Universis presentes litteras inspecturis Robertus, miseratione divina
Aurelianensis episcopus, salutem
in Domino sempiternam.
Dilecti in Christo filii decanus et ut, capitulum ecclesie
Aurelianensis nobis humiliter supplicarunt cum ipsi a
Hemardo de Mores quasdam terras cum quadam domo
emissent2 sitas apud
Mores in parrochia de Rovreio Sancte
Crucis in feodo Petri dicti Courteheuse,
domicelli, et de retrofeodo nostro moventes, cujusmodi res emptas dicebant sibi et
ecclesie sue esse a dicto Petro admortificatas, terras et
domum predictas eisdem admortificare similiter curaremus.
Nos igitur, ipsorum supplicationibus inclinati, terras et domum antedictas, a
predicto Hemardo, ut dictum est, emptas, dictis decano et
capitulo ipsorumque ecclesie predicte admortificamus, volentes et expresse
concedentes quod ipsi dictas resa dicto Hemardo
emptas et a nobis admortificatas decetero et imperpetuum teneant et possideant in
manu mortua pacifice et quiete.
In cujus rei memoriam et testimonium eisdem decano et capitulo presentes litteras
sigillo nostro dedimus sigillatas.