Vente au chapitre par Jean de Bruyères le Châtel d'une maison sise derrière l'église Saint-Martin-Cuisse-de-Vache, pour 70 livres parisis.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 268.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
Universis presentes litteras inspecturis officialis
Aurelianensis
salutem in Domino.
Notum facimus quod in nostra presentia constituti Johannes de Brueriis
castro et Agnes dicta La
Letaude, ejus uxor, vendunt et nomine venditionis quitant et
tradunt venerabilibus viris decano et capitulo
Aurelianensibus quamdam domum cum ejus pertinenciis quam
se habere dicunt sitam in vico deretro ecclesiam Beati Martini1 juxta
claustrum sancti Aniani, juxta domum capituli
Sancti Aniani Aurelianensis, ex una parte, et
juxta predictam ecclesiam Beati Martini, ex altera, que
domus quondam fuit defuncti Reginaldi dicti
Templier, quondam canonici Parisiensis,
in censiva Sancte Crucis Aurelianensis, precio
sexaginta et decem librarum parisiensium de quibus coram
nobis se tenent pro pagatis, renunciantes dicti conjuges per fidem suam exceptioni
non numerate pecunie, etc...
Immo dicti conjuges venditores quilibet in solidum per fidem suam dictam domum
venditam cum ejus pertinenciis garentire, liberare et deffendere promittunt dictis
decano et capitulo Aurelianensibus et eorum successoribus
in dicta ecclesia et omnibus ab eis causam habentibus ad usus et
consuetudines Aurelianenses contra Johannam, ejusdem Agnetis
filiam, et etiam contra omnes, etc...
Adam.