Lothaire confirme les pancartes de ses prédécesseurs relatives aux possessions et à l'immunité dont jouit l'église d'Orléans.
- B Copie incomplète sous la date 956. Bib. d'Orléans, ms. 552, fol. 267.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In nomine Domini Dei æterni et salvaloris nostri Jhesu Christi, Lotharius, misericordia Dei rex. Noverit sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ nostrorumque tam præsentium quam futurorum sollertia, quia adiens serenitatem nostram vir venerabilis Ermenteus, Aurelianensis ecclesiæ episcopus, quæ in honore sanctæ et vivificæ Crucis dinoscitur esse constructa, in qua etiam manus Domini apparuit, obtulit obtutibus nostris auctoritates prædecessorum nostrorum regum et imperatorum gloriosissimorum, quæ pancartæ vocantur, in quibus continebatur qualiter ei suisque successoribus inibi Domino famulantibus omnes res sanctæ præfatæ ecclesiæ, quas ab antiquo tempore juste et legaliter possidebat, et postea tam a regibus quam ab aliis sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus adquisivit, perpetualiter ad deserviendum confirmaverunt. Obsecrando itaque humiliter postulavit ut nos, antecessorum nostrorum morem sequentes, easdem res præfatæ ecclesiæ simili nostræ auctoritatis confirmaremus exemplo atque præcepto. Hujus igitur venerabilis episcopi benignam petitionem cum consultu fidelium nostrorum ratam considerantes, id agere decrevimus. Res autem, quas ab antiquis temporibus seu modernis ipsa tenebat ac modo retinet ecclesia, hæ sunt : monasterium sancti Evurtii, monasterium sancti Lifardi, cum rebus quæ sunt in Pontivo, hoc est villa quæ dicitur Rais cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus quæ sunt in Provincia et in Masconensi ad eandem abbatiam pertinentibus. Monasterium sancti Maximini monachorum ; item capellam S. Maximini juxta murum, monasterium Sancti Petri virorum ; item Sancti Petri puellarum, Sanctæ Crucis Gargogilensis, Sancti Aviti ; cella Sancti Privati, Sancti Petri Tauriacensis, Sancti Saturnini, Sanctæ ; Mariæ Draviacensis, item Sanctæ Mariæ fabricatæ, Sancti Johannis, Sancti Marcelli, Sancti Martini prope murum, item Sancti Martini Crevennensis, Sancti Laurentii, Sancti Gervasii, Puteus Sancti Sigismundi, Sancti Vincencii, Sancti Sergii, Buccum monasterium, Bellumcampum, Screonas, Marogilum, item Marogilum, Sancti Petri Magdunensis, Forisciniacum, cum rebus omnibus ad prædicta monasteria vel cellas pertinentibus. Sunt etiam hæ villæ : Silviniacus, Pedeverius, Bullus, Maciacus, Rofiacus, Cennonus, Castellanus, Veteres mansiones, Novavilla, Liminiacus, Buxiacus, Nemaus, Cationus, Cambonnus, Gaverdomnus, et alodus Teodradi, et res cum mancipio quas Deotimus et Agius, venerabiles episcopi, et alii Dei fideles eidem contulerunt ecclesiæ. Res autem quas Karolus quondam augustus præscriptæ reddidit ecclesiæ quarum hæc sunt nomina : Basilicas, Ulmetus, Perpetiacus, Gavenoilus, Lalliacus, Casionnus cum villis ad se pertinentibus, id est Vienna, Limogilo, Buxerola, Silviniaco, cum rebus et mancipiis ad easdem pertinentibus, necnon et villa Dendela, quam Ludovicus junior quondam per præceptum reddidit. Res præterea quas Karlomannus rex huic reddidit ecclesiæ hæ sunt : Caltesium, Marsiacus, Burbra, Puteolis, item Rofiacus et Pauliacus fratribus Sanctæ Crucis in pago Biturigo. Sunt præterea quædam res in pago Aurelianensi,diversis in locis positæ, quas Radulfus rex præfatæ reddidit ecclesiæ, hoc est in villa quæ vocatur Clepiacus mansos V, et in villa Triganou, pertinentem ad camdem villam Clepiacum, capellam I, mansum I, uncias V, et in prædicto Clepiaco une [ias] IIII. In Mardiaco, ecclesia I. In Arunto, unc[iam] I. in Buciaco, quartas II. In Barberoni villa quartam I. In brolio Monbleni, quartam I. In Canolico, une[iam] I. In Domiciaco quartam I. In Abel mansos V absos. In Sigilariis, mansum I absum. In Gaugiaco dimidiam ecclesiam super fluvium Bonoiæ. In Bocas mansiones, mansum I ; in Lauriaco, ecclesiam I, mansos VI ; in Sutriniaco mansum I cum ecclesia, et inter Ligerum et Ligeritum, per deprecationem Lamberti, mansum I. Dedit præterea quidam vir nobilis, nomine Vivianus, prætaxatæ ecclesiæ moderno tempore in ipso pago alodum per diversa loca positum, hoc est in Baridono, cum brolio et terra arabili, et in alio loco qui dicitur Mansus Meraldi, cum terra arabili et casualibus. Item quædam venerabilis matrona, nomine Girberga, alodum in eodem pago, villam quæ vocatur Gavasia cum terra arabili et brolio, et in alio loco, in villa quæ vocatur Suriacus, terram arabilem, cum pratis et silva glandifera. Item in pago Carnotensi, quartam partem de villa quæ vocatur Judeis. Dedit itaque quidam nomine Walterius, quondam Hebræus, postea vero christianus, clausum prope murum Aurelianis civitatis fratrihus Sanctæ Crucis habendum, magno precio emptum a monachis Sancti Benedicti. Item quædam matrona, in eodem pago, alodum in villa quæ dicitur Saviniacus, cum vineis et terris arabilibus. Memorata igitur monasteria, cellas et villas cum alodis... 1 præcipimus ut nullus comes, nullus vicecomes... 2