L'évêque Manassé, à la prière de Robert, maire démissionnaire de Bou, accorde cette mairie à Raymond de Bou, avec la main d'Erembourg, fille de Robert.
- A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Nichil eque aufert oblivionis incommodum sicuti vivax memoria litterarum.
Circa quod ego Manasses, Dei gracia
Aurelianensis episcopus, tam posterorum quam
instancium noticie presentis scripti testimonio transmittendum duximus quia Robertus, quondam major de
Bullo, dum esset major, per multas vices in
presencia nostra constitutus nobis lacrimabiliter fuit conquestus quia tum propter
cara tempora, tum pro magna quam domi habebat familia, maxima oppressus esset
inedia, adeo, inquam, quod non haberet unde aliquam filiarum suarum quos habebat
etiam pauperi et ignobili viro maritaret.
Nos vero, moti tandem misericordia super illo, refutata ab eo in manu nostra
majoria sua de Bullo, nullo cogente, sed ex propria et
spontanea voluntate sua, cum eamdem majoriam nullus habere posset vel deberet,
nisi Sancte Crucis serviens esset, quamdam ejusdem Roberti filiam,
Aremburgim nomine, Sancte Crucis
ancillam, cum majoria de Bullo, sicut prefatus
Robertus eam tenuerat, Rainaldo de
Bullo, servienti Sancte Crucis et nostro et
heredibus suis ad misericordiam nostram integre possidenda, in uxorem dedimus et
eumdem Rainaldum de eadem majoria in hominem nostrum ligium
accepimus.
Hoc voluit et approbavit Aremburgis, uxor
predicti Roberti, cum filiabus suis Aaliz, uxore Brumatin, et
Amelina et Odelina, et concessit ; et ex parte sua et filiarum suarum super hoc Symonem de
Loia, Johannem de Averzaio et Odonem, nepotem viri sui
Roberti, appellavit.
Nos vero, ad removendam in posterum super hoc calumpniam et contempcionem, ad
preces supradicti Roberti et uxoris et filiarum suarum
pretaxatarum predicto Rainaldo et heredi suo, ut hoc ratum
maneat et firmum, presentem dedimus cartam sigilli nostri munimine roboratam.
Actum publice Gargogili