Volumus esse notum cunctis qui matris Aecclesiæ filii sunt, quod Hugo de Crispeio dedit æcclesiæ Sti Martini capsum179 æcclesiæ de Clamart — de ejus enim feodo erat — et super sanctum altare donum fecit coram cunctis qui aderant, quorum nomina hæc sunt : Rotbertus filius Stephani154, Odo Fraxinellus, Iterius, Adalardus Bruxellus, Hugo Rufus, Bernardus parmentarius, Odo pistor, Rodulfus nepos Rainaldi Ad Barbam, Hubertus carpentarius servus æcclesiæ.