Notum fieri volumus filiis sanctæ æcclesiæ quod Petrus de septem arpennis vinearum quos æcclesia Sancti Martini de Campis dederat Lethericus, quatuor eidem æcclesiæ concessit, et super altare donum posuit ; quod et concessit Hugo cui competebant jure hereditario. Tres retinuit, redditurus æcclesiæ cum voluntatem sibi Deus dederit.

Hujus rei testes extitit Hubertus de Parvo Ponte qui in eadem æcclesia eodemque momento dedit æcclesiæ Beati Martini decimam ipsarum vinearum, aliarumque que in sua terra sunt apud Clamart30, concedente ipso Petro, et Hugone de quorum erat beneficio.

Hujus rei testes sunt Walterius major et fratres ejus Teudo et Warinus36, Hilgotus et Herleboldus servi æcclesiæ, Teobaldus faber, Stephanus custos equorum, Ingelbertus de Villa Judea32.