Notum sit omnibus Xristi fidelibus quod Werricus nepos Aldigerii de Greva, dedit æcclesiæ Sti Martini de Campis quatuor arpennos vinearum, antequam diem clauderet extremum. Nam cum jam infirmitate qua et mortuus est, detineretur, venit ad æcclesiam Sti Martini, et donum posuit super principale altare, manu propria, et dixit : « Sancto Martino has vineas do pro anime mee requie et antecessoribus meis ».

Post hæc autem rediit ad domum suam et, interpositis aliquot diebus, presentem finivit vitam.

Hujus rei testes idonei sunt hi : Walterius major et duo fratres ejus Theudo et Warinus36, Herleboldus, Bernardus de Aneto13 juvenisa, Lambertus Ad Barbam, Fredericus de Sto-Marcello, Adalardus de Berzilz106, Bernardus de Corona Dei.