Iterum notum fieri volumus Xristi fidelibus quod Hugo de Gonissa et uxor ejus Maria dederunt æcclesiæ Sancti Martini de Campis septem arpennos terræ, quorum quatuor sunt in via que ducit ab Gonissa ad Montem Maurincium, tres vero ad locum qui Olcas noncupatur ; hujus rei facientes donum in supradicta æcclesiæ Beati Martini, super sanctum altare ipsius sancti.

Testes advocati sunt : Warinus frater majoris ; Helgodus servus æcclesiæ; Drogo nepos ejus ; Tetbaldus faber ; Oelardus de Gonissa.