In Xristi nomine notum fieri volumus cunctis fidelibus, ego Ansellus, Gauslini filius, et uxor mea Hildegardis, quia postulavit nos quidam sacerdos nomine Rotbertus, capellanus de Puteoloa, ut ei de terra nostra quam habemus apud al Junvillam22 que est juxta Gœlliolum114, tantum quod sufficiat ad opus unius carrucæ in tribus sulcionibus solutam et quietam ad censum concederemus. Quod et fecimus, concedentibus fratribus uxoris mee Gaufrido et Ernaudo.

Est autem talis de censu inter nos conventio, ut unoquoque anno in , vel in sequentibus octo diebus, quinque solidos Carnotensium denariorum, per se aut per legatum suum nobis aut alicui pro nobis reddat Stampis. Quod si aliquis homo de Stampis ei vel legato suo illum censum abstulerit, illo anno amplius a nobis non requiratur a Rotberto. De quo censu si tardus aut neglegens ad solvendum extiterit, tantum cum plana lege sua solvat, et prefatam terram non perdat. Pro illa vero terra nullam justiciam pro nobis faciat, nisi de censu tantum.

Propter hanc vero ipse Rotbertus dedit mihi xxi sol. et uxori mee v sol. Nos quoque dedimus ei licentiam dandi aut vendendi ipsam terram pro amore Dei cuicumque voluerit.

Hæc itaque conventio ut stabilis permaneat, litteris mandari eam concessimus, et ut firmior semper existat, manibus propiis firmavimus, sub testificatione bonorum testium ex utraque parte existentium.

S. Anselli,. S. Hildegardis uxoris sue.

Ex parte Anselli et uxoris ejus fuerunt testes isti : Gaufridus frater uxoris ejus, et Radulfus de Verigniaco161 cum eo ; Ernaldus frater uxoris ejus ; Walterius qui habebat privignam uxoris ejus ; Johannes filius Seguini ; Arnulfus filius Engelboldi ; Michael filius Johannis Sorcix.

Ex parte Rotberti capellani fuerunt hi : Bernardus de Bonnis162, Hugo de Boissi163, Odo filius Carruelis ; Willelmus de Stampis sacerdos Vetulus, Walterius vitrarius et Girbertus frater ejus, Odo de Ciconiolis164 ; Haimo filius Walterii grammatici et Hugo frater ejus ; Radulfus closarius, Herbertus.

Post aliquantum vero temporis capellanus, volens prefatam terram dimittere Sto Martino de Campis, locutus est cum Arnaldo monacho, qui tunc preerat rebus Sancti Martini apud Goelliolum114 ducensque eum secum Stampis, ad domum prefate Hildegardis — jam enim vir ejus Ansellus defunctus fuerat — in presentia ipsius mulieris dimisit Sto Martino ipsam terram amodo habere in dominio, eo scilicet tenore quo ipse tenuerat ; et sic exinde scripta testatur cartula, quam etiam monacho predicto tunc reddidit. Hildegardis autem hæc audiens, concedere noluit, donec Ernaudus monachus ei xii sol. Carnotensis monete contulit ; sicque demum terram ipsam in dominium Sti Martini cedere, et monachum habere cartulam concessit, donumque Rotberti confirmavit, suamque concessionem in ea conscribi mandavit.

Interfuerunt autem ex parte ejus : Bernoalus filius Godefridi filii Roscelini165 ; Paganus filius Anselli166 ; Arnulfus de Alvers167 ; Rainaldus de Dordingo163 ; Teobaldus filius Ursonis168 ; Nivardus Burdinus.

Ex parte Sti Martini : Ursio filius Tedonis168 ; Stephanus filius Berardi ; Herbertus filius Herberti pincerne169, Walterius Vetula ; Walterius filii Hase, vernula monachi.