Notum fieri volumus his qui se filios sanctæ Æcclesiæ confitentur, quod Albertus filius Bernardi et Elisabet uxor ejus dederunt æcclesiæ Sancti Martini de Campis terram quam apud Ursionis villam164 possidebant, vel quam de feodo suo aliquis dederat, vel daturus erat ; et de gurgite ubi stagnum ad opus monachorum fieri poterat. Hoc autem concesserunt filii sui Drogo, Walterius, atque Petrus. Quod eciam factum est ab eis, Alberto scilicet et Elisabet et Drogone cum Walterio, in communi Sancti Martini æcclesia, posito ab eis cum Elisabet super sanctum altare dono ; videntibus cunctis qui aderant ; quorum hæc sunt nomina : Antelmus miles, Archenbaldus, Rodulfus qui cum eis venerant. Nostrorum autem : Walterius major, Warinus frater ejus36 ; Bernardus hospitalis ; Jonas servus æcclesiæ ; Teobaldus faber, Stephanus custos equoruma ; Joscelinus carpentarius, Rogerius sartor ; Raguntus frater Walterii camerarii176 ; Bloiscus brito ; Yvo cocus.