Eudes de Gonesse et le chapitre de Notre-Dame de Senlis cèdent le tiers d'un moulin près de Survilliers.

  • A Original perdu.
  • B Copie de 1118, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 35, nº 75.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Cognoscat tam presentium quam futurorum fidelium Aecclesia quia, cum insimul tenerent canonici Beatæ Mariæ et Odo de Gonissa118 aream molendini apud villulam que Mesnilis vocatur subtus Oiri204, hoc idem Odo, multis profusis precibus, impetravit ab eisdem canonicis ut ipsius beneficii æcclesiæ Bti Martini de Campis terciam partem concederent, sicuti et ipse de sua parte concedebat. Quod quidem canonici tali conventione monachis Sti Martini concesserunt, ut hospites eorum de solo villari, et ipsi idem monachi insuper, et omnes hospites quos tunc habebant, vel deinceps habituri erant, infra duo miliaria circa molendinum commorantes, cum ipsis monachis eamdem villam habitantibus et custodientibus, ibi annonas molerent. Idem vero Odo per singulos annos pro impertito hoc monachis beneficio, canonicis duodecim denarios censuales, quamdiu viveret, pepigit. Post mortem vero ipsius, quicumque suam terciam partem beneficii teneret, hunc denominatum censum similiter canonicis redderet.

Actum in capitulo Bte Marie regis xxxº viiº  ; presentibus his quorum nomina hæc sunt : Warnerius decanus adfuit, Wido precentor, Haimo archidiaconus, Radulfus, Bernerus, Arnulfus. Laici vero adfuerunt : Stephanus, Hermerus, Hilduardus, Joscelinus, Rotgerus, Jonas.