Notum fiat omnibus presentibus et superventuris Xristi fidelibus quod quedam mulier de Sancto Clodoaldo, Heltrudis nomine, concedentibus avunculis suis Engelardo atque Bernerio, dedit æcclesiæ Sti Martini xii hospites et domum suam cum omnibus vineis suis et omnia quecunque habet, et post mortem suam omnem mobilem censum suum, audientibus et videntibus his testibus : Enardo majore, Huberto sutore, Herulfo de Sancto Clodoaldo, Teudone majore272 et Warino fratre ejus36, Mainardo et Huberto vinitoribus, Lunano servo Sti Martini, Belino, Alberico Terneldo219, Gisleberto de Altoil311.

Prior autem Sti Martini dedit predicte mulieri, quamdiu vixerit, omnibus annis, novem sextaria annone, et tres modios vini, duos quoque solidos ad calciamenta comparanda. Mulier autem et xii hospites cum omnibus suis apud Alnetum juxta Stum-Clodoaldum consistere videntur312.