Sciant omnes fideles Xristi, presentes et superventuri, quod Rodulfus, filius Widonis325 concedente matre Adeliz et conjuge ejus nomine Ermengarde dedit æcclesiæ Sti Martini de Campis xiiii arpennos terræ et unum nemoris, ea videlicet conventione ut ipse et mater ejus et uxor illius et antecessores ejus essent participes orationum et beneficii monachorum qui Deo serviunt in monasterio Sti Martini. Et ut hoc donum firmum per succedentia tempora stare posset, dederunt supradicto Rodulfo seniores Sti Martini xl solidos.

Hujus doni testes sunt : Heluinus de Villa Mintreia326 ; Warnerius Rotundellus, Arnulfus filius Helduardi, Adam, Radulfus dapifer Widonis de Turre292, Bernerius de Plaliaco326 et Paganus frater ejus, Vitalis filius Hescelini, Ingrannus cliens domni Widonis de Rupe327.

Terra autem de qua loquimur, apud Sordidam villam87 consistit.