Anschoud de Lardières, chevalier, obtient de Thibaud I, prieur de St-Martin-des-Champs, l'autorisation d'élever une chapelle dans sa seigneurie, trop éloignée de Méru pour permettre l'assistance aux offices, surtout en hiver ; Anschoud et son frère Baudoin font au monastère les libéralités convenues.

  • A Original perdu.
  • B Copie de 1118, Bibl. nat. de Fr., ms. lat. 10977, Liber Testamentorum, fol. 42, nº 92.
  • a Marrier, Monasterii S. Martini... historia, p. 509.
  • b Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après b.

Sciant omnes fideles Xristi p. et f. quod miles quidam de Larderiis, Anschulfus nomine, domni Teobaldi prioris Sti Martini de Campis presentiam expetivit eumque multis precibus exoravit, ut in Larderiis332 capellam unam sibi construere liceret, in qua, cum populo ville sue, ad audiendum divinum officium convenire posset ; quia ad matrem æcclesiam de Merudio221 tam sepe, et maxime hiemis tempore, eo quod longior esset via, nequaquam ire valeret. Prior autem respondit se hoc facere non posse, ne forte in aliqua parte matris æcclesiæ consuetudines videretur in minuere. Miles vero predictus, in sua peticione persistens, promisit priori quod Deo et Sto Martino et cappellæ tantum suis reditibus tribueret, unde unus monachus, qui in ea commoraretur, vivere posset, si, quod petebat, sibi concederet.

Prior vero, quia vir discretus erat, viri peticionem et parrochianorum considerans, se voluntati illius adquieturum promisit, si quod pollicebatur, jure matris æcclesiæ integerrimo permanente, fideliter adimpleretur. Anschulfus igitur, rapto consensu de ore Prioris, dedit æcclesiæ Sti Martini de Campis terram ad dimidiam carrucam sufficientem. Ad instaurationem vero carruce, dabit unum bovem, et uxor illius bovem unum. Balduinus quoque promisit se daturum bovem unum, quia frater Anschulfi erat, et particeps elemosine esse volebat.

Addidit quoque huic dono Anschulfus aliud, scilicet omnem redecimationem horrei sui de Larderiis, omnibus annis omnes autem villani ad terram de Larderiis pertinentes, et hospites Crevecordis332 et hospites Balduini, sicut promissum ab utrisque esset, dabunt omnibus annis plenam minam talis annone qualis in horto suo habuerinta Sti Martini æcclesiæ et supradicte capelle.

Si Ansculfus voluerit efficì monachus, a Priore suscipietur. Si autem in laicali habitu obierit, ipse et cunjunx ejus et filii, apud Sanctum Martinum sepelientur. Capellam communiter edificabunt Prior et Anschulfus. Capellanum, qui in ea serviturus est, poscet Anschulfus, quamdiu morabuntur in Larderiis ipse et uxor, et familia ejus. Silvam ad hospitandum et ardendum, sicut constitutum est, non negabit. Et hæc omnia fideliter implebuntur, tali pacto ut mater æcclesia de Meruaco nichil omnino, in omnibus parrochialibus redditibus, vel antiquis consuetudinibus, minuatur.