Enguerran, évêque d'Amiens, constate qu'après la prise du château d'Encre sur les tyrans qui l'occupaient, le comte Baudoin de Flandre a restitué à l'église St-Gervais une famille de serfs qui leur avait été soustraite. Il confirme les possessions de la collégiale d'Encre, desservie par des clercs.

  • A Original perdu.
  • B Copie de 1209, Arch. nat., LL 1351, fol. 93', non collationnée.
  • C Copie du xve siècle, Arch. nat., LL 1352, fol. 81'.
  • D Copie du xvie s., Arch. nat., LL 1353, fol. 96.
  • E Copie du xviies., coll. Duchesne, LXXI, 62.
  • a Recueil des chartes et documents de l’abbaye de Saint-Martin des Champs, monastère parisien, éd. Joseph Depoin, Ligugé, 1913-1921.
D'après a.

Ego Ingelramnus, gratia Dei Ambianensis episcopus, omnibus catholice Ecclesie fratribus et filiis p. et f., salutis et pacis interminabilem jocunditam. Necessarium ducimus, fratres in Domino dilectissimi, nos qui, gratuita Dei benegnitate, in ecclesia pastoralis cure offitio fungimur, studiosa sollicitudine, animo quoque indesinenter vigilante, super dominici gregis ovile, quod nobis a Domino creditum est, officiosissime intendere atque, pro viribus nobis a Deo patre collatis, speculatoris ipsius actiones imitaria qui super specula jugiter stans, die ac nocte nequaquam dormitatb, in eternumque non dormiet, populum quem peculiarem sibi ex omnibus elegit, conservando ac protegendo familie Israël ; super muros nempe hujus terrestris Jerusalem, que in valle lacrimarum, primi parentis culpa, posita, servit cum filiis suis, custodes constituimur, ejus culturam, regimen, tutelam, jugemque observantiam ordinis nostri, ratione profitemur. Proinde omni tempore ab hostili incursu sibi debemus providere, indefessaquec vigilantia precavere, ne repentinis perversorum opressa injuriis, substantiolam ad usus sibi necessarios a fidelibus delegatam, negligencie nostre torpored amittat. Consequens est itaque, fratres karissimi, ut propter miseriam inopum devitandam, propter gemitum pauperum supprimendum, exurgamus, et adversus nefarios ecclesiasticarum possessionum pervasores, gladium usque ad animam pervenientem exaremus, et firmi muniminis decretum, privilegiumque in perpetuum, Deo agente, duraturum, concordi conscriptione sanctiamus, possessionibus cunctis ecclesie Encrensis, in honore beatorum martirum Gervasi et Prothasii, sanctique Richarii confessoris dedicate. Hodie ego predicte ecclesie rebus privilegium confirmantes, excommunicamus, et sub anathemate persecutorum rabidam violentiam penitus inhibemus : altare Sancti Martini de Berbieres360 et omnis decima totius Encrensis ville. Ecclesia de Alviler tota, altare scilicet et altaris casa. Tota ecclesia de Buxeria similiter. Tota ecclesia similiter de Bocurte. Tota ecclesia de Busincurt similiter. Tota ecclesia de Revincurt. Tota ecclesia de Ingelbertimanso. Tota ecclesia de Vilemont. Tota ecclesia de Maisnil Tota ecclesia de Martinsart. Tota ecclesia de Ablins360 cum omnibus decimis harum undecim ecclesiarum, et ea omnia que pertinent ad tesaurariam que communis juris est, Encrensium scilicet clericorum : hospites, novales, porteria de Boiris, de Burgarteurt, de Amicurt, quarta pars tocius Villaris, xiv hospites de Melca361, cum multa terra arabili et familia tota Sancti Ricarii, quam, ante nostra tempora, domini castelli injuste sibi usurpaverant, quamque scilicet clerici loci, triennio antequam consul Flandrensis Encram haberet, recuperaverant. Cum vero Balduinus, consul Flandrensis, Encram possideret, adiscens ab omnibus hominibus castelli quod ipsa familia a tyrannide antecedentium dominorum castelli, injuste occupata super ecclesiam fuerat, precavens in futurum ne ulterius ecclesia auferetur, sponte ad ecclesiam venit, domumque ejusdem familie super altare posuit, precipiens sacerdotibus et clericis ecclesie eos excommunicare, quicumque ulterius presumerent eam ab ecclesia separare. Hec omnia sicut prediximus, ecclesie predicte, clericisque ejus in perpetuum possidenda firmamus, eosque qui hec violare presumpserint, perpetue maledictionis vinculo colligamus, et a cetu ecclesie sequestramus. Ut autem imposterum ratum habeatur quod gestum est, ego Ingelrannus, gratia Dei largiente, Ambianensis episcopus, primus huic decreto, consensu et voluntate omnium Ambianensis sinodi personarum roborato, subscribo, similiter et alii ex nostra voluntate et sua subscribunt. Actum .